est altum vel arduum; ideo oportet quod magnanimitati opponatur, cuius est
in magna tendere. Sciendum autem, quod magnanimus mediocriter tendit in
magna. Sed haec mediocritas non attenditur secundum quantitatem eius in quod
tendit, quia hoc in quod tendit magnanimus, est maximum quantumcumque potest
esse: sed attenditur mediocritas in duobus; scilicet in electione magni, et in proportione
sui ad magnum. In electione magni dico: quia tendit in id quod est
magnum simpliciter, quod est scilicet actus virtutis perfectus; non autem tendit
principaliter in id quod est magnum secundum quid, sicut sunt exteriora bona,
inter quae praecipue magnum honor. Non enim magnanimus honorem quaerit
tamquam finem voluntatis suae, quia hoc nimis sibi parvum reputat, cum sit
vanum et transitorium bonum; unde non multum curat honorari, sed fieri honore
dignum, secundum quod honor est testimonium virtutis. Item mediocritas attenditur
in hoc quod non tendit in quodcumque magnum quod sibi improportionatum
sit, sed in magnum quod potest esse sibi proportionatum; et ideo nullus
potest esse magnanimus, nisi virtuosus, qui est habilis ad magna: et propter hoc
etiam Philosophus dicit, quod magnanimitas est ornamentum virtutum
omnium: quia magnanimitas inclinat ad faciendum magna in omnibus virtutibus,
ut quod faciat maximos actus fortitudinis, temperantiae, et huiusmodi:
et secundum haec duo, inanis gloria et superbia sunt oppositae magnanimitati:
quia inanis gloria non tendit in id quod est magnum simpliciter, et quod magnanimitas
per se quaerit, sed in magnum exterius, ut in laudem vel honorem,
vel aliquid huiusmodi; superbia vero tendit in magnum simpliciter, sed non
secundum proportionem suam; et ideo quia actus fortitudinis est maxime arduus
et difficilis, propter hoc superbus praecipue anhelat ad superabundantiam
fortitudinis; et ideo dicit Philosophus in 3 Ethic., quod superbus vult videri
audax.
Quod autem tendit in aliquid magnum non sibi proportionatum, potest contingere
dupliciter. Aut quia illud simpliciter secundum se et absolute deficit sibi; et
secundum hoc est tertia species, quae iactantia dicitur. Aut quia quamvis
habeat, non tamen habet eo modo excellenti sicut nititur. Iste autem modus
excellens est duplex, secundum duplicem modum quo aliquid est in causa excellentius
quam in causato. Causa enim abundantius et perfectius habet aliquid
quam causatum, sicut ignis calorem quam elementata; et secundum hunc
modum excellentiae est quarta species, quia vult singulariter videri. Item quod
est causa, non habet ab alio, sed a se, inquantum est causa huius quod in effectu
ab alio est; et secundum hoc sunt duae primae species superbiae: quia
secundum primam speciem superbiae attribuit sibi hoc quod habet tamquam
non ab alio sibi sit datum; secundum autem secundam attribuit sibi sicut causae
meritoriae.
|
|