cum veneratione adhuc simulacri, manducabant de  
sacrificiis, quasi aliqua illic esset divinitas. 
12. AUGUST. ( libr.  X  Conf ., cap. 31, tom. I)  
 Neque enim si non manducaverimus . Hoc est dicere,  
nec illa res me copiosum faciet, nec illa  
aerumnosum. 
13. LANFR.  Nec enim , etc. Quasi diceret aliquis:  
fames me talem cibum comedere compellit. Absit! 
tam parva enim particula singulis distribuitur, ut nec  
illata satiet, nec ablata esurire compellat. Potest  
subaudire; deficiemus a bonis operibus, vel abundabimus  
in bonis operibus. 
14.  Abundabimus , etc. Non debetis comedere  
idolothyta; nam neque per hoc acquiretis commodum,  
quod est neque si manducaverimus, abundabimus,  
neque majus evadetis damnum. Quod probat  
in libro a contrario, ita: Nam si non manducaverimus,  
periculum non habebimus; quod aequipollenter  
dicit, deficiemus. 
15. AMBROS.  Videte autem , hoc est: Ne, quia  
licere vobis edere carnem de sacrificio dicitis, per  
id quod nihil idolum esse scitis, offensionem generetis  
fratribus qui nesciunt adhuc quia nihil est  
idolum. 
16.  Offendiculum fiat infirmis . Probat quod offendiculum 
faciet, quia aedificavit ad manducandum;  
peribit autem frater, quod non debetis facere, scilicet  
eum perire; nam si facietis, in fratres peccatis.  
Item et percutientes estis conscientiam, quod non  
debetis; nam ita in Christum peccatis. Ergo non  
debetis comedere. Quod est,  quapropter si esca scandalizat ,  
etc. Ponit se pro illis, dicens: Non manducabo,  
quia eum, ut Apostolum suum, debeant  
imitari. 
17.  Quapropter si esca scandalizat . Licet, inquit,  
comedere idolothytum; non tamen debetis, quia offendiculum  
infirmis fratribus pararetis, ad illud
  |  
  |