Tu, sancte Paule, dixisti (1 Cor., VII, 1): «Bonum est homini
mulierem non tangere». Et ipse non solum permittit set mandare
videtur hominibus, quod fornicentur cum multis mulieribus, ut multi
Sarraceni nascantur. Quo verbo, ita infrunite et inverecunde utitur
Machometus in suo alchorano, ut omnes manifeste intelligant, quid
dicit obscenus et carnalissimus ille. Nam in alchorano, non iam uno
loco, set in pluribus legi, quod dicit infrunitum verbum. Ita enim dicit,
ut suo verbo utar: «fatigate mulieres, fatigate, et non erit vobis
peccatum dummodo dederitis eis precium». O sancte Paule, tu
es nuncius Dei et consulis esse bonum homini mulierem non tangere,
et ecce Machometus, homo illecebris, qui a pluribus quam tu reputatur
nuncius Dei, precipit et repetit: fatigate!. Et hec dicens prevalet
contra nos fere septingentis annis. Quomodo vos estis ambo nuncii
Dei, qui tam discrepancia dicitis? Set quid dicam de fornicacione,
cum ipse contra te, ymmo contra naturam et Deum concedit expresse
id abhominabile vicium, quod tu dixisti «ignominiam et turpitudinem
esse vicium contra naturam, quod extirpare curasti in principio tue
epistole ad Romanos (I, 27). Ipse vero expresse concedit, sicut legi
in alchorano in capitulo secundo de vacca rubea, sodomiam tam cum
masculo quam cum femina; dicit autem hoc ita manifeste et utitur
verbo sic infrunito, quod nunc pro verecondia nec dico nec scribo,
set committo angelis sanctis, qui destruxerunt Sodomam et Gomorram,
quod illum capitulum fideliter et celeriter legant et Deo
scienti omnia sollicite referant. O sancti prophete, quem ex vobis non
blasphemavit Machometus in suo alchorano, et vos siletis? Silete,
silete certe prophetia silet et loco omnium prophetarum legitur Machometus!
Ipse namque dicit in alchorano, se esse sigillum omnium
prophetarum! O Moyses, o Deo devotus et familiarissimus, tu scis
quod tantum te excedit, quod in die iudicii, quando congregabitur
totus mundus, veniet quidem Machometus non pedes ut alii sed
certe super mulam, et Moyses addextrabit eum! Et certe convenit;
nam ipse scribit in alchorano, quod Moyses et Aron facti fuerunt
Sarraceni ante mortem eorum. O sancti patriarche, o patres antiqui
|
|