Sit piger ad penas, sit velox ad miserendum
et doleat, quotiens facit illum culpa ferocem.
Infundat mulcens oleum vinumque flagellans,
nunc virgam patris, nunc exerat ubera matris,
sibilet et cantet, stimulet, cum cogit, oportet.
Quod tria debet habere qui populis preest.
Nota quod tria debet habere qui populis preest, scilicet intellectum,
sermonem et vitam honestam. De intellectu dicit Ecclesiasticus
V: Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem,
sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato
et confundaris. Honor et gloria in sermone sensati, lingua vero
imprudentis subversio est ipsius. Qui intellectum non habet, petat
a Deo, sicut fecit Propheta, qui dixit: Da michi intellectum, et
scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo. Item:
Da michi intellectum, ut discam mandata tua. Et quia humiliter
et utiliter petiit, ideo Dominus curialiter et abundanter dedit,
iuxta illud quod confitetur: Super senes intellexi. Que fuit causa?
Quia incerta et occulta sapientie tue manifestasti michi. Et ideo
benedicam Dominum, qui tribuit michi intellectum. Item Prover.
IX: Si sapiens fueris, tibimet ipsi eris; si autem illusor, solus portabis
malum. Item Eccli. III: Sapiens cor et intelligibile abstinebit
se a peccatis et in operibus iustitie successus habebit. Item Eccli.
IIII: Sapientia filiis suis vitam inspirat et suscipit exquirentes
se, et preibit in via iustitie. Et qui illam diligit, diligit vitam et
cet. Bernardus: «Si sapiens fueris, deest tibi ad sapientiam, si
tibi ipsi non fueris». Item Bernardus: «Homo litteratus et non
morigeratus est inimicus Dei armatus».
De sermone dicit Apostolus, ad Ephe. VI: Orate pro me, ut
detur michi sermo in apertione oris mei, cum fidutia notum facere
ministerium Evangelii, pro quo legatione fungor in catena, ita ut
in ipso audeam prout oportet me loqui. Item II ad Thessa. III:
De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Dei currat et clarificetur
sicut et apud vos, et ut liberemur ab importunis et malis hominibus.
Non enim omnium est fides.
|
|