Thomas de Celano: Legenda ad usum chori

Pag 429


omni diligentia colit; abstergit ulcera, saniem lavat, amplectitur
in eis quidquid ab aliis fastiditur.
<B>4</B> Interea Dominus <I>aperit manum suam</I> ut de hac benedictione
reliquos impleat. Dat sibi socios et sequaces, quos piis moribus
felix pater informat; evangelicam sequi docet perfectionem,
summae paupertatis apprehendere titulum et viam sanctae simplicitatis
incedere. Proponit verbum poenitentiae omnibus, et verbo licet
simplici, sed corde magnifico annuntiat <I>verbum Dei</I>. Ante
omnem suum sermonem pacem praemittit et salutationis gratia in verbo
pacis praevenit omnes. Propterea multi, <I>qui pacem oderant</I> pariter
et salutem, <I>Domino cooperante</I>, pacem amplexati sunt toto
corde, facti et ipsi <I>filii pacis</I> et aemuli salutis aeternae. Multi
proinde nobiles et ignobiles, clerici et laici eius adhaerent vestigiis,
et spreta saeculi pompa, <I>iugo</I> Dei <I>colla submittunt</I>.
<B>5</B> Ardet in sancto Dei sinceriter pietatis affectus; vigilantius
adhibet studium in meliora proficiendi, sui atque suorum profectum
concupiscit addiscere. Orat instanter, sacra compunctione afflatur,

Torna all'inizio