esse peccatum mortale. Perfecta autem ratio virtutis vel peccati mortalis non
potest esse sine electione rationis consiliantis et deliberantis; et ideo quidquid
fornicationis ante hoc invenitur per accidens, peccatum mortale non est; ubi
autem ad hoc pervenitur, statim peccatum mortale esse incipit: unde etiamsi
usus exteriorum membrorum et delectatio eorum esset, sine voluntate tali, peccatum
non esset, sicut beata Lucia dixit: «Si invitam me violari feceris, castitas
mihi duplicabitur ad coronam». Sed consensus adveniens actui exteriori facit
peccatum mortale. Similiter appetitus sensualitatis, et delectatio consequens
appetitum ante consensum rationis deliberatae, peccatum mortale non est: sed
post consensum rationis deliberantis peccatum mortale incurritur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut ratio inferior regit vires sensibiles, ita
ratio superior regit inferiorem; unde sicut in viribus sensibilibus est virtus et
vitium ex hoc quod participant regimen rationis, ita etiam in inferiori ratione
potest esse peccatum mortale ex hoc quod regitur a ratione superiori, cuius est
advertere divina praecepta.
Ad secundum dicendum, quod sicut dictum est, non dicitur diuturna delectatio
propter moram temporis, sed ex consensu rationis deliberatae.
Ad tertium dicendum, quod consensus in veniale quod est veniale ex genere, ut
verbum otiosum, non est mortalis, sed consensus in illud veniale, quod est
veniale per accidens bene potest esse mortalis: quia per talem consensum
removetur illud accidens quod rationem peccati mortalis auferebat, scilicet
delectationem rationis non attingere.
Ad quartum dicendum, quod etiam interior delectatio divino praecepto prohibetur,
ut per hoc quod dicitur: «Non concupisces rem proximi tui».
Si tamen nullum tale praeceptum esset, adhuc ratio non sequitur: quia ex hoc
ipso quod aliqua operatio prohibetur, designatur esse per se mala in quocumque
sit tam ipsa quam delectatio eius, nisi per accidens prohibeatur.
Ad quintum dicendum, quod secundum diversitatem operationum est diversitas
delectationum; unde alterius naturae est delectatio quae sequitur operationem
appetitivae virtutis et delectatio quae sequitur operationem cogitativae. Sicut
enim cogitatio de homicidio vel luxuria, sine appetitu aliquo, non reducitur, nisi
inordinata sit, ad genus luxuriae vel homicidii, sed ad aliud genus quod est
curiositas vel vanitas; ita etiam delectatio consequens talem cogitationem non
pertinet ad genus homicidii vel fornicationis; unde consensus in talem delectationem
non est peccatum mortale, sed veniale: quia enim vanitas cogitationis
non est mortalis ex genere, etiam delectatio consequens appetitum homicidii vel
fornicationis, reducitur ad idem peccati genus sicut et appetitus ipse. Unde
sicut in fornicatione si aliquis consentiat in delectationem quae appetitum concupiscibilis
respectu fornicationis sequitur, erit peccatum mortale; ita etiam, et
multo amplius, si consentiat in delectationem quae appetitum irascibilis respectu
homicidii sequitur, erit peccatum mortale.
|
|