Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 36


quod est utile: in quo, si callide consideremus intentum omnium
querentium utilitatem, nil aliud quam salutem inveniemus.
Secundo in eo quod est delectabile: in quo dicimus illud esse
maxime delectabile quod per pretiosissimum obiectum
appetitus delectat: hoc autem venus est. Tertio in eo quod est
honestum: in quo nemo dubitat esse virtutem. Quare hec tria,
salus videlicet, venus et virtus, apparent esse illa magnalia que
sint maxime pertractanda, hoc est ea que maxime sunt ad ista,
ut armorum probitas, amoris accensio et directio voluntatis.
8. Circa que sola, si bene recolimus, illustres viros invenimus
vulgariter poetasse, scilicet Bertramum de Bornio arma,
Arnaldum Danielem amorem, Gerardum de Bornello
rectitudinem; Cynum Pistoriensem amorem, amicum eius
rectitudinem. Bertramus etenim ait
Non posc mudar c'un cantar non exparia.
Arnaldus:
L'aura amara
fa'l bruol brancuz
clarzir
.
Gerardus:
Per solaz reveilar
che s'es trop endormiz
.
Cynus:
Digno sono eo de morte.
Amicus eius:
Doglia mi reca ne lo core ardire.
Arma vero nullum latium adhuc invenio poetasse.
9. Hiis proinde visis, que canenda sint vulgari altissimo
innotescunt.

Torna all'inizio