LIBER DVODECIMVS
Anno ab urbe condita millesimo centesimo tricesimo octavo
Theodosius, genitus patre Theodosio matre Thermantia, quadragesimus
primus imperatorum, interfecto per Maximum Gratiano
imperium Romani orbis solus optinuit mansitque in eo annis
undecim, cum iam in Orientis partibus sex annis Gratiano vivente
regnasset. itaque iustis necessariisque causis ad bellum
civile permotus cum e duobus Augustis fratribus unius interfecti
ultionem, alterius restitutionem procuraret, sese adversum
Maximum tyrannum sola fide maior (nam longe minor universi
apparatus bellici conparatione) proripuit. Aquileiae tunc Maximus
insederat, Andragathius comes eius summam belli administrabat;
qui cum largissimis militum copiis astuto consilio omnes
Alpium ac fluminum aditus communisset, dum navali expeditione
incautum hostem praevenire parat et obruere, sponte eadem,
quae obstruxerat, claustra deseruit. ita Theodosius nemine sentiente
vacuas Alpes intravit atque Aquileiam inprovisus adveniens
magnum hostem Maximum ac trucem et ab inmanissimis quoque
Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis
exigentem sine controversia clausit cepit occidit. hanc Maximo
perditionem beatus Martinus ante praedixit. Valentinianus
recepto Italiae potitus imperio est; Andragathius comes cognita
Maximi nece praecipitem sese e navi in undas dedit ac suffocatus
est. Theodosius incruentam victoriam Deo procurante
suscepit; Victorem quoque Maximi filium, quem imperatorem
pater Gallis infantili aetate reliquerat, extinxit.
Igitur Valentinianus iunior, cum in Galliam transisset
ibique tranquilla re publica in pace ageret, apud Viennam dolo
|
|