Salimbene de Adam: Cronica

Pag 319


De qualitate regis Francie quantum ad corpus, et de devotione eius quantum
ad animam.

Erat autem rex subtilis et gracilis, macilentus convenienter
et longus, habens vultum angelicum et faciem gratiosam. Et veniebat
ad ecclesiam fratrum Minorum non in pompa regali, sed in
habitu peregrini, habens capsellam et burdonem peregrinationis
ad collum, qui optime scapulas regias decorabat. Et veniebat non
eques, sed pedes; et fratres sui germani, qui tres comites erant,
quorum primus Robertus, ultimus Karulus dicebatur, qui fecit
magna et laude dignissima, consimili humilitate et habitu sequebantur,
ut vere illud propheticum dicere possent: Hi in curribus
et hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus
.
Nec curabat rex de comitiva nobilium, sed magis de orationibus
et suffragiis pauperum. Et ideo adimplebat quod Ecclesiasticus
IIII docet: Congregationi pauperum affabilem te facito. Revera
magis erat dicendus monachus quantum ad devotionem cordis,
quam quantum ad arma bellica miles. Ingressus itaque ecclesiam
fratrum, devotissime facta genuflexione coram altari, oravit.
Et cum egrederetur ecclesiam et adhuc super hostium staret,
eram iuxta eum. Et ecce oblatus est ei et ex parte thesaurarii
Senonensis ecclesie representatus magnus lucius vivus in aqua
in conca lignea de abiete, quam Tussci bigonçam appellant, in
qua lavantur et balneantur infantes cum in cunabulis nutriuntur,
siquidem carus et pretiosus piscis in Francia lucius reputatur. Et
regratiatus est rex tam mittenti quam exenium presentanti.
Deinde dixit rex intelligibili voce quod nullus ingrederetur domum
capituli nisi esset miles, exceptis fratribus, quibus loqui volebat.
Quod rex Francie postulavit suffragia fratrum, et fuerunt sibi concessa.
Cum autem essemus in capitulo congregati, rex cepit dicere
facta sua recommendando se et fratres suos et dominam reginam,
matrem suam, et totam suam societatem, et devotissime genuflectendo
petiit orationes et suffragia fratrum. Et aliqui fratres

Torna all'inizio