3. AMBROS.  Finis autem praecepti . Dividens illa  
quae conveniebat praecipere eis, et a quibus se cohibere  
debuerant, inquit: Finis praecepti est  
 charitas . 
4. AUGUST. (serm. 39  De tempore , tom. X).  Finis   
 autem . Quid est autem praecepti finis, nisi praecepti  
adimpletio? Et quid est praecepti adimpletio, nisi  
legis plenitudo? Quod ergo ibi dixit:  Plenitudo   legis   
 charitas , hoc etiam hic dixit:  Finis   praecepti   est   
 charitas . 
5. LANFR.  Finis autem praecepti . Praecepti, id est,  
praeceptorum, quorum finis est charitas, id est,  
dilectio Dei et proximi. Sicut in Evangelio:  In his  
 duobus mandatis tota lex pendet et prophetae . 
6. AUGUST. (lib. I  De doct. Chr ., cap. 40, tom. III).  
 Charitas de corde . Cum enim diceret charitas, addidit  
de corde puro, ut nihil aliud quam in quod  
diligendum est diligatur. Conscientiam vero bonam  
subjungit propter spem. Ille enim se ad id quod  
credit et diligit perventurum esse desperat, cui  
malae conscientiae inest scrupulus. Tertio  et fide ,  
inquit,  non ficta ; si enim fides nostra mendacio  
caruerit, tunc et non diligimus, quod diligendum  
non est, et recte vivendo id speramus, ut nullo modo  
fides nostra fallatur. 
7. AMBROS.  Scimus autem quia bona . Ne videretur 
legem incusare, hoc dixit. 
8.  Sciens hoc . Ne videatur conversationem legis  
iterum introducere. 
9. AUGUST. ( expos. Ep. ad Galat ., cap. II, tom.  
IV).  Lex non est posita . Deo vivit, qui sub Deo est;  
legi autem, qui sub lege est. Sub lege autem vivit,  
in quantum quisque peccator est, id est, in quantum 
  |  
  |