Iohannes de Marignollis: Relatio

Pag 546


pilis, sicut esset filia wulpis, non tamen per se in Tuscia est
talis populus, nec mater sua fuit talis, nec alii filii, sed nobis
similes. Sicut illud monstrum, quod vidimus eciam diebus nostris
in Tuscia, in districtu Florencie, nasci de pulcra matre, habens
duo capita, perfecte formata, quatuor brachia, duo pectora usque
ad umbilicum perfecta forma ibi coniungebantur et unus quasi
pes ex latere procedebat, et post duos tantum pedes habebant,
et tamquam due persone baptizati fuerunt et supervixerunt
diebus septem.
8. Vidi eciam Bononie, quando ibi legebam, ovem que peperit
simile monstrum, scilicet agnum habentem duo capita septem
pedes; non tamen putandum est, esse aliquam speciem bestiarum,
sed monstra nature sunt….
9. Ego tamen omnium provinciarum Yndorum curiosissimus
peragrator, sicut sepe plus habui animum curiosum quam virtuosum,
volens omnia nosse si possem, et qui plus dedi operam, ut
puto, quam alius, qui legatur vel sciatur, ad investigandum mirabilia
mundi et transivi per principaliores mundi provincias
maxime, ubi tocius orbis mercatores conveniunt, scilicet in insula
dicta Ormes, nunquam potui investigare pro vero tales gentes
esse in mundo, ymo ipsi a me petebant, utrum essent. Nec est
aliqua nacio talis, nisi ut dixi monstrum, nec illi, qui finguntur
uno pede sibi umbram facere sunt nacio una, sed quia omnes
Yndi communiter nudi vadunt, portant in arundine parvum
papilionem semper in manu, quem vocant cyatyr, sicut ego
habeo Florencie, et extendunt contra solem et pluviam quando
volunt; istud poete finxerunt pedem.
 
Incidens de quodam Yndo baptizato (509-10).
 
1. Cum eciam essem in Columbo cum principibus illis christianis,
qui Modilial vocantur domini piperis, ante ecclesiam

Torna all'inizio