fuit in castro, nomine Castellione, quondam
ab Adam Abbate ad jus et proprietatem
Sancti Clementis aedificato, sicut in superioribus
scriptis habetur. Nam eo tempore tenebant
ipsum Castellum Sanso et Guaterius, filii Rainaldi,
et alia Castella, videlicet Roccam de
Soti Bectorritam, et cetera, quae ab ipso
Abbate Adam temporibus Augustae recordationis
Domini Ottonis gloriosissimi Imperatoris,
ad profectum Monasterii Sancti Clementis fuerant
aedificata. Sed cum ex negligentia et culpa
quorumdam Abbatum Piscariensis Abbatia soter
imminuta, et potentia ejus attenuata, tota
terra a supradictis Baronibus fuit pervasa,
qui tenebant ipsas possessiones, quae cum ex
antiquo jure fuissent Beati Clementis, postea ab
ipsis usurpatae abusive, fuerunt appellatae Sansonicae,
ex nomine ipsius Sansonis.
1027.
Millesimo vigesimo septimo Sifredus et Rainerius
quidam homines auxerunt quasdam res
proprietatis suae in possessionem, quam Ecclesia
Sancti Clementis ex antiquo jure tenebat in
loco, nomine Coronule.
Post mortem igitur primi Enrici Imperatoris,
de quo supra locuti sumus, cum Domnus
Wido Piscariensis Abbas audiret, quia alter
positus esset in loco ipsius, nomine Chuonradus,
iterum sumptis chartis et privilegiis profectus
est ad eum. Qui gloriosus Imperator
eumdem Abbatem cum magna reverentia suscepit,
privilegia et chartas coram se legi fecit,
quod postulabat implere studuit, novoque
privilegio quae data in Monasterio fuerant ab
antecessoribus suis confirmavit hoc modo.
PRAECEPTUM
Chuonradi Imperatoris de libertate et rebus
Monasterii Casauriensis.
“ In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis,
Chuonradus divina favente clemen¬tia
Romanorum Imperator Augustus, cum
petitionibus servorum Dei justis ac rationabilibus
divini cultu amore faverimus, et
opportuna beneficia largimur, praemium
nobis aeternae remunerationis rependi non
diffidimus. Quo circa omnium Sanctae Dei
Ecclesiae nostrorumque fidelium praesentium
videlicet ac futurorum comperiat solertia,
qualiter Wido venerabilis Abbas Monasterii
Sanctae Trinitatis, ubi Corpus Beatissimi
Pontificis et Martyris Christi Clementis reconditum
est, in Comitatu Pinnensi, in Insula,
quae Casa aurea vocatur, nostram adiens
praesentiam ostendit nobis nostrorum antecessorum
Regum, vel Imperatorem praecepta
eidem Monasterio facta, atque suppliciter
postulans, quatenus pro ipsius Sanctae et
Individuae Trinitatis, ac testis ejus Clementis
amore, eadem praecepta, nostra Imperiali
ac praeceptali auctoritate confirmaremus.
Nos vero ejus justis postulationibus
assentientes confirmamus jam dicto Monasterio
quicquid in superioribus continetur praeceptis,
prout juste et legaliter possumus,
videlicet quicquid habere videtur infra Romanam
Urbem, sive extra ipsam et cetera ut in
superioribus praceptis.
Et quicquid de praedicti Monasterii possessionibus
Fiscus noster sperare potuerit,
totum nos pro aeternae remunerationis praemio
|
|