aliis suggerere, populum quoque tibi conmissum 
uerbis et operibus iugiter non instruere sed fedare, audiuimus. 
Ut igitur super quibus criminaris et a populo diffamaris 
te uel expurgare uel canonum precepta subire ualeas, 
ad nos pridie kalendas augusti uenire ne differas. 
Ad pastorem ab uno episcopatu ad alterum pro 
ordinatione. 
Pastoralis uestre dignitatis curam non ingnorare credimus, 
nostram iam dudum ecclesiam proprio pastore orbatam 
omni fore destitutam. 
Quod uestri honoris excellentiam et pietatis affectum 
uestrorumque similium nobis subuenire, consilium auxiliumque 
tribuere, suggerit impellit et ratione coegit. 
Hos itaque clericos uestre presentie mandamus, ut 
secundmn istius nostri confratris arbitrium, presentiarum 
litterarum portitoris, suo quemque ordine conpetenter 
promoueatis. 
Bononienses Ferariensis. 
Nostrorum antiqua parentum dilectio, terrarum propinquitas, 
et locorum coniunctio exigit, nos insidias dolositates 
atque discordiam a nobis repellere, cautelam simplicitatem 
et unanimitatis concordiam nobis uicissim adiungere.  quanto 
enim paruo terrarum spatio sumus uiciniores, tanto offense 
uel damno acriori utilitati ac remunerationi esse possumus 
inpensiores. 
Quapropter pro uestra recuperanda amicicia uobis mandamus. 
quam ut in uita constanter teneamus, utriusque partis 
offensas emendari studeamus. 
Ad episcopum. 
E dei gratia Romanorum imperator augustus Ytalie 
fidelibus salutem et gratiam. 
Omnibus deum colentibus christiane religionis et fidei 
regula degentibus manifestum esse credimus, nostre clementie 
imperium et christianitatis patrocinium Romanorum regno 
diuino munere presidere, naturali quoque iure ac precessorum 
prudentia, humane uel diuine strenuitatis seu uoluntatis 
antiqua potentia uniuerso orbi dominari debere.
  |  
  |