Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 709


quemquam eligatis ad idem, donec dictam mandatum apostolicum
integraliter fuerit adinpletum, decernentes nichilominus
irritum et inane quidquid in contrarium a quoquam
fuerit attemptatum.
d. Collacio facta auctoritate litterarum apostolicarum
in forma pauperum concessarum.
Talis executor sedis apostolice provido et discreto
viro P salutem in domino.
Sanctissimus pater dominus Martinus papa iiii nobis
pro te scripsit in forma qua pro pauperibus clericis scribebat
interdum, ut tibi de ecclesiastico beneficio conpetenti
cum cura vel sine cura, pertinente ad collacionem vel
presentacionem seu electionem talis, providere curemus secundum
tue merita probitatis.
Volentes igitur mandatum apostolicum, ut tenemur,
exequi reverenter, de tuis vita et moribus ac aliis de
quibus inquiri mandatur in dictis litteris inquisivimus diligenter,
et quia te invenimus ydoneum ad ecclesiasticum
beneficium obtinendum, etiam si curam habeat animarum,
personam tuam approbantes et reputantes ad hoc ydoneam,
ecclesiam de tali loco, spectantem ad collacionem seu presentacionem
dicti talis, que per mortem talis ipsius ecclesie
rectoris vacare dicitur, cum omnibus iuribus et pertinenciis
suis tibi nullum ecclesiasticum beneficium obtinenti
iuxta formam dictarum litterarum conferimus apostolica
auctoritate, et de ipsa tibi providemus, ac te per nostrum
anulum investimus presencialiter de eadem, decernentes
ex nunc irritum et inane, si quid contra collacionem provisionem
et investituram huiusmodi a quocumque fuerit
attemptatum, necnon in contradictores quoslibet et rebelles
ac omnes et singulos qui tibi super ipsa ecclesia iuribus
et pertinenciis suis de facto se opponerent, aut te in aliquo
molestaverint quominus ipsius ecclesie suorumque iurium
et pertinenciarum omnium pacifica valeas possessione gaudere,
in hiis scriptis exconmunicacionis sentenciam promulgantes.
In cuius rei testimonium etc.

Torna all'inizio