Pedestria auspicia  nominabant, quae dabantur a vulpe,  
lupo, serpente, equo ceterisque animalibus quadrupedibus.  
 Piacularia auspicia  appellabant, quae sacrificantibus tristia  
portendebant, cum aut hostia ab ara effugisset, aut percussa  
mugitum dedisset, aut in aliam partem corporis, quam oporteret,  
cecidisset.  
 Pestifera auspicia  esse dicebant, cum cor in extis, aut caput  
in iocinere non fuisset.  
 Praepetes aves  dicuntur, quae se ante auspicantem ferunt.  
Nam praepetere dicebant pro anteire.  
 Pecunia sacrificium  fieri dicebatur, cum fruges fructusque  
offerebantur, quia ex his rebus constat, quam nunc pecuniam  
dicimus.  
 Polubrum  pelluvium vas, quod nos pelvem vocamus. 
  |  
  |