MEMORIA SECULORUM.
AD HONOREM AECCLESIE DEI ET IMPERII ROMANI ANNO DOMINICE INCARNATIONIS
1185. INCIPIUNT YSAGOIE SUPER LIBRUM MEMORIALEM COMPOSITUM
A MAGISTRO GOTIFREDO VITERBIENSE AD DOMNUM HENRICUM IMPERATOREM,
FILIUM DOMNI FREDERICI IMPERATORIS ROMANORUM, ET AD OMNES PRINCIPES
REGNI TEUTONICORUM.
De mundi principio et omnibus eius etatibus et temporibus et regnis et regibus tractaturi,
consideravimus illa omnia ad perfectam rerum noticiam non posse sufficere et opus
nostrum congrua initia non habere, nisi de ipso Deo, principio rerum omnium et fonte,
sollercia parvitatis nostre aliquid ante omnia prelibaret, et de divina essentia modicum
disputaret. Quod si non perfecte posset et lucide, saltem more infantium balbutientium
quasi infantiliter de Deo aliquantulum balbutiret et quoquo modo exprimeret aut innueret,
ubi vel quomodo erat Deus ante mundi constitutionem, in quo mundo, quo
statu erat, antequam essent angeli vel celum vel terra vel ulla creatura, aut cuius erat
dominus cum nulla esset creatura; et quid est quod dicitur: Spiritus Domini ferebatur super
aquas, et quomodo tres persone sint unus Deus. De quibus omnibus iuxta parvitatis nostre
modulum nos, licet pueriliter, aliqua prelibamus. Item de angelis et de creatione et motu
et forma firmamenti, de sideribus et de planetis et motibus eorum, et de quatuor elementis,
et de qualitatibus paradisi brevis sermo in principio libri nostri memorialis est metrice
consignatus. Deinde in antea secundum librum Geneseos, docente nos Moyseo aliisque
|
1
5
10
15
20
|