scilicet et tributa regum sunt et imperatorum, vel ab illis aliis tradita, apostoli dicentis
verba denunciant: Omnis , inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non
est enim potestas nisi a Deo. Quae autem sunt, Dei ordinatione ordinata sunt . Item
Petrus coapostolus eius: Subditi estote , inquit, omni humanae creaturae propter Deum:
sive regi, quasi praecellenti, sive ducibus, tamquam ab eo missis . Quibus verbis innuitur,
quod nullum seculare ius episcopis relinquitur nec potestatem habeant aliquam
eciam in colonos et in ecclesiae famulos, decanos et villicos, si non regia auctoritate
sit illis concessum. Sed nec ipsi clerici publicis vectigalibus et tributis absolvi possunt,
si non eadem auctoritate solvantur. Omnibus enim ab apostolo dicitur: Reddite omnibus
debita, cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui
honorem honorem et cetera. Et ne quisquam sanctam Dei ecclesiam ab his diceret
liberam, nec regibus et imperatoribus obnoxiam, ipse dominus Iesus, qui se nobis
in omnibus praebuit formam cuiusque vita nobis debet esse magistra, pro se tributum
solvit et solvendum Petro mandavit, quem ecclesiae suae principem fore praevidit.
P . Mire video quod fuit a me quesitum rationibus absolutum, sed, si ex veteri
consuetudine pertineant ordinationes ecclesiarum ad reges, nosse velim.
R . Si non fuisset vetus mos regum ordinatio ecclesiarum, nequaquam Braulius
Galliarum episcopus de ordinatione Terraconensis ecclesiae beatum requisisset Ysidorum
dicens: Terraconensis ecclesia pastorali solatio destituta pastorem alium necessarium
habuisset. Unde consule domino nostro regi talem illi praevidere pastorem, qui se
corporibus et animabus subditorum exibeat utilem, quique de grege sibi credito possit
idoneam Deo reddere rationem . Cui rescribit Isidorus in haec verba: Scio verum
esse quod dicis, sed dominus noster rex adhuc habet incertum, quem ecclesiae praeficiat,
quam pastoris indigere gubernaculo non ignorat. Cum autem illi primo
fuerit ociosum, talem ibi curabit ponere, qui dominico gregi digne valeat praeesse .
P . Ex his quae dicta sunt mihi constat certum, quod ex more veterum pertineat
regibus ordinatio ecclesiarum. Sed si qua de his adhuc dici possunt, dicere non sit
laboriosum.
R . Qui putant ordinationes ecclesiarum sacerdotibus pertinere, dignentur etiam
illud considerare, quod Moyses sacerdos non fuerit, quem tamen Dominus Israhelitico
populo praeposuit et tantam illi gratiam contulit, ut per eum legem dederit, per eum
sacerdotes ordinandos instituerit, per eum tabernaculum fieri praeceperit, per illum
quoque vasa templi et ministros et ministeria et ritus et sacrifitia facienda mandaverit.
Et si haec illi nullo sacro functo officio concessa sunt, cur videatur indignum si per
imperatores et reges fiant ordinationes ecclesiarum, cum maiorem unctionem et quodammodo
digniorem ipsis eciam sacerdotibus habeant? Unde nec debent inter laicos
computari, sed per unctionis meritum in sorte sunt Domini deputandi.
Omnia largiente Deo, sicut proposui, percucurri. Restat quod me facturum inicio
promisi persolvam, ut quod mihi de hac re visum fuerit in neutram partem propensior
40explicem, postquam utriusque partis allegationes constat a me comprehensas esse. Duo
sunt, quae dampnatione dignum Ildibrandum ostendunt: quod Rodulfum in regem creari
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|