Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 682


L.
Viso de his que in processu causarum occurrunt scribenda
notario, restat ut de sentenciis aliquid annotetur.
a. Qualiter debeat notarius in sentencia seu laudo loqui.
In sentencia, sive interlocutoria sive diffinitiva sit, sive arbitrium
sive laudum, semper loqui debet notarius
id est formare sentenciam in personam iudicis vel arbitri
qui sentenciam debet ferre.
Preterea, quia sentencia ferri debet iudice pro tribunali
sedente, semper debet notarius de sessione iudicis
facere mencionem, ut in formis infrascriptis notabo.
Item, quia sentencia debet ferri in scriptis, de hoc
etiam secundum quod scripsero inferius faciat notarius mencionem.
debent enim in sentencia contineri verba condempnatoria
vel absolutoria seu equipollencia. et hoc
magis a pericia iudicis quam a discrecione notarii
requirendum est.
b. Forma sentencie diffinitive late per iudicem
delegatum.
In nomine domini amen.
Dudum inter P actorem ex parte una et R reum clericos
ex altera super canonicatu et prebenda ecclesie
conmaculensis que vacare dicuntur per mortem G eiusdem
ecclesie canonici orta materia questionis, et coram
venerabili domino A bononiensi episcopo diucius agitata,
idem dominus episcopus contra prefatum R diffinitivam
tulit sentenciam. a qua pro parte ipsius R fuit ad sedem
apostolicam appellatum.
Cuius appellacionis causam sanctissimus pater noster
dominus M papa iiii nobis magistro Symoni archydiacono
bononiensi duxit per suas litteras conmittendam.
Postque conparentibus in iudicio coram nobis

Torna all'inizio