Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 72


2. Scolaris ad magistrum, si intendit docere in rethorica
 
Ruda litteralis sciencia, que rethorice condimentum non sapit,
eo nichili penditur modo quo cibus insipidus quilibet asque sale. Quo
fit ut tali quisque dotatus sciencia iudicetur sciens medius, non perfectus.
Proinde, dictatorie facultatis famelicus anhelo permulto refici
rethorice documentis, ideoque paternitati vestre supplico reverenter
quatenus, si intenditis rethoricam legere, indicantes rescripto, michi in
aliqua vestri hospicii cacumina locum aptum servare velitis, ut, sicut
recepi preparacionem materie, complementum recipiam quoque forme.
 
3. Responsiva, quod sic intendit
 
De laudabili voluntate, qua promoveri desideras in facultate dictandi,
cum tuis percepi litteris, multipliciter exultavi, cum quia tua
societas michi placet, tum quia velut filium te vellem sublimari honore.
Itaque tibi tenore presencium clareat quod prima die lune quadragesime,
vita comite, incipiam sociis tam in prosaico quam in metrico
dictamine protractare et iuxta uniuscuiusque industriam documenta
conferre. Ut autem possis laudabiliter complere propositum, te quantum
possum moneo ad adventum.
 
4. Magister ad magistrum, ut commodet Poetriam
 
Vestra, commodacionis sub nomine, Poetria novella deposcitur,
cuius magistratibus deductis exemplariter in exemplum, erit vobis remissio
satis cita.
 
5. Responsiva
 
Poetria , quam sibi commodari vestra postulavit epistola, ecce
vobis latore presencium transmittitur, pro libito retinenda.
 
6. Magister ad universitatem scolarium, invitando ad artem dictandi
 
Claret experimento iuridico rethorice commendanda utilitas, dum
oculo perspicaci conspicimus, dom mentali discrecione connovimus
multipliciter dispersa volumina preceptorum. Est utique sciencia ipsa
pre ceteris ut monens forme speculum et ut lingue prenunciacio cordis.
Igitur, quam miranda sit et amanda rethorice facultatis amenitas, quam
decora, quam utilis ipsius series artificiosa verborum, omnibus est
sapientibus manifestum. Quapropter, dum in archano id pectoris frequenti
meditacione revolverint qui erigi de pulvere cupiunt, qui
volunt obstentare per practicam quod eos contigit didicisse rethorice,
quam" cito veniant pocula gustaturi dulcedinis, ad cuius more dispendia
non tardabunt. Tanto siquidem sciencie studio unusquisque

Torna all'inizio