Gaudium vero quale aut quantum est, ubi tale ac tantum bonum est?
Cor humanum, cor indigens, cor expertum aerumnas immo obrutum aerumnis:
quantum gauderes, si his omnibus abundares? Interroga intima tua,
si capere possint gaudium suum de tanta beatitudine sua. Sed certe si
quis alius, quem omnino sicut teipsum diligeres, eandem beatitudinem
haberet, duplicaretur gaudium tuum, quia non minus gauderes pro eo
quam pro teipso. Si vero duo vel tres vel multo plures idipsum haberent,
tantundem pro singulis quantum pro teipso gauderes, si singulos sicut
teipsum amares. Ergo in illa perfecta caritate innumerabilium beatorum
angelorum et hominum, ubi nullus minus diliget alium quam seipsum, non
aliter gaudebit quisque pro singulis aliis quam pro seipso. Si ergo cor
hominis de tanto suo bono vix capiet gaudium suum: quamodo capax
erit tot et tantorum gaudiorum? Et utique quoniam quantum quisque
diligit aliquem, tantum de bono eius gaudet: sicut in illa perfecta felicitate
unusquisque plus amabit sine comparatione deum quam se et omnes alios
secum, ita plus gaudebit absque existimatione de felicitate dei quam de
sua et omnium aliorum secum. Sed si deum sic diligent toto corde, tota
mente, tota anima, ut tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat
dignitati dilectionis: profecto sic gaudebunt toto corde, tota mente, tota
anima, ut totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat plenitudini gaudii.
Capitulum XXVI.
An hoc sit " gaudium plenum ", quod promittit dominus.
Deus meus et dominus meus, spes mea et gaudium cordis mei, dic
animae meae, si hoc est gaudium de quo nobis dicis per filium tuum:
" petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum ". Inveni namque gaudium
|
|