anno Deo propitio pontificatus domni nostri Benedicti sanctissimi VIII papę 
sedentis primo, [in mense et indictione suprascripta .XI.] 
Orta est autem litis intentio inter Guidonem abbatem et 
Buccionem filium Gunzonis de ęcclesia Sanctę Columbę cum vineis, 
terris atque silvis et omnibus per circuitum eius positis 
quam idem abbas in hoc monasterio acquisivit per cessionem 
venditionis a Tederada et Albino eius filio et Farulfo ipsius genero 
et quiete detinuit suis manibus, in cuius terram suprascriptus 
Buccio per audaciam et vim introivit et iniuste cępit eam 
detinere ad suum  opus. tunc venit suprascriptus abbas et proclamavit 
ad domnum Benedictum pontificem. qui iussit inde 
fieri lex ante pręsentiam Alberici consulis et ducis et legumlatorum 
iudicum. ubi interrogatus Buccio quid vel quomodo sibi 
pertineret, nesciebat quid respondere. deinde proprio ore confessus 
est quod nichil sibi pertinuisset, nisi tantum quod iniuste 
et per vim usque nunc detinebat. ad hęc magnum placitum 
cecidit super ipsum, ita ut quater ipsam vineam et terram componere 
deberet propter vim quam exinde gessit. tunc studio 
domni Alberici ducti sunt ad bonam concordiam, et refutavit 
suprascriptus Buccio omnes ipsas res ad suprascriptum abbatem 
et in hoc monasterio usque in perpetuum, et obligavit se suosque 
hęredes, si litem removerent, pęnam componere auri optimi 
librarum .III. 
Gregorius autem nobilis vir filius Ursi pręsbyteri qui dictus 
est Bene Passia, seu Bona contulerunt in hoc monasterio casales 
duos foris pontem Salarium miliario plus minus decimoquinto
  |  
  |