Deinde in cenaculo Domini missam celebravi. devotissime recommendavi
me Domino Deo nostro et dominum magnificum. dominum
Mastinum de la Scala. pro quo specialiter accessi et omnes parentes
meos et benefactores meos et benfactores ordinis mei et civitatem Veronam
in speciali et omnes fideles cristianos vivos et defunctos. et postea
me disposui ad recessum. quia libenter ibidem longo tempore permansissem:
sed. propter timorem passagii. Cristiani stabant cum magno timore
in partibus ultramarinis et flebant eis multe injurie. et ideo recessi.
Deinde. recedens de civitate Jherusalem. perveni longe per Viij miliaria
ad unum casale. quod vocatur Rama. Et est sciendum. quod in
Terra Sancta sunt plures terre seu ville aut casalia. que vocantur Rama.
de quibus vidi quinque. videlicet Rama. que dicitur a Saracenis Ramalech.
est una civitas. que alio nomine dicitur Armachia. que est inter Jherusalem
et Joppe seu Jaffa: secunda Rama est mons. qui nunc ad Sanctum
Samuelem dicitur. longe a Jherusalem per Vj miliaria: tercia est juxta Bethacarem. in via que vadit de Jherusalem in Ebron juxta Thecuam: quarta
est. que est in via. que vadit de Jherusalem versus Samariam: quinta est
modicum longe a castro Saphet. quod castrum est super mare Galilee
sive Tiberiadis. unum de pulchrioribus mundi. in monte altissimo.
Juxta istam vallem Rama. que dicitur esse illa de qua dictum est: Vox
in Rama audita est. ploratus et ululatus multus. etc. Et ad tria miliaria est
Gabaa. ubi fuit Cypressa. fuit uxore levite. ut legitur libro Judicum.
XIXº. unde mortui sunt de tribu Benyamin XXV milia hominum. et de
populo Xij tribuum Israel Xij milia. legas librum Judicum. et eciam oriundus
fuit Saul. filius Chis. qui fuit primus [rex] in Israel. ut legitur primo
Regum. Xiiijº capitulo. De Rama transeuntes. pervenimus Magmas. casale
valde pulchrum. De Magmas pervenimus ad unum casale situm in monte
altissimo. quod dicitur Sylo. et [est] domus. ubi archa dicitur longo
tempore stetisse. ubi filii Israel faciebant consilia sua. et adhuc Judei habent
illum locum in magna reverentia. et distat a Jherusalem per unam dietam. in
via qua itur versus Sychem. ut legitur Josue XVijº capitulo et Judicum XXº.
|