in media arma ruamus, et, si inevitabile fuerit,
moriamur. Gallici enim in primo instanti videntur
audaces; sed nec sunt stabiles, nec habent
durabilem animum neque fortem: immo
sunt omnino plus, quam credi valeat, pavidi,
quando inveniunt oppositionis resistentiam aliqualis.
Sed o bona posteritas ! memoremur nostrorum
gesta praeteritorum. Nonne Ausoniae
gentes istas priscis temporibus vilissimas reputabant?
nonne hos, et alios ferociores populos,
propria potentia conquirebant Italici, et eorum
mero dominio multifarie submittebant? Fortiores
quidem sumus patribus nostris, et majori
etiam personarum et rerum potentia praediti.
Quid ergo veremur, quid formidamus? certe
nihil aliud cogitemus, quam in exterminium
hostes adducere, ac eos a facie nostra delere".
His et aliis verbis Manfredus Gallicorum mores
et facta vilificans, suos viriliter animabat.
Sed quidam de comitibus suis, juxta magnitudinem
cordis aut imbecillitatem animi naturalem,
vel simulatam, nec non secundum quod magis
minusve fidelitatem Manfredo servare intra se disposuerat,
voluntatem tunc suae mentis aperuit,
et suadebat vel dissuadebat pugnam, secundum
quod virtus propria vitiumve debilis animi suggerebat.
Verumtamen Manfredus de hora conflictus
consilio cujusdam astrologi regebatur. Unde,
cum jam deliberatione praehabita compertum
esset per artem, quod felici omine tali hora bellum
poterat Manfredus cum Gallicis inchoare,
quidam ex comitibus ipsis, proditoria machinatione
corrupti, et obstinatione nequissima mentaliter
violati, sibi displicere si Manfredus pugnet
tunc cum Gallicis confingentes, et praetendentes
animo simulato commodum fore solum ipsius
Manfredi, si tunc maxime proelium evitarent,
dedignato spiritu Manfredum et ejus exercitum
dimiserunt. Quidam etiam nobiles, quos
idem Manfredus ad se tunc temporis fecerat cum
aliis evocari, sumpta causa, vel occasione potius,
quam quaerunt volentes recedere ab amicis, in
locis propriis remanserunt, ultimos successus morantes
potentiae utriusque. Sed qui pares censeri
poterant in crimine Judae furis, simulabant se
ad terrarum suarum custodiam remanere.
Cap. IX
Manfredus fideliorum sibi secretum habet concilium,
qui operam suam ei pollicentur.
Inter haec Manfredus cum comitibus suis lombardis,
scilicet Galvano, Jordano, Frederico,
et Bartholomaeo, et cum quodam domino Theobaldo
de Aniballis cive romano, secretum iniit
consilium, et ab eis, ut prudenter ac intrepide
statim intendant contra hostes irruere, sciscitatur,
ac quid de attentanda pugna videatur eisdem
diligenter interrogat et exquirit. Hi sane,
cum essent homines bellicosi, quibus aliquando
famosus triumphus ex bello successerat, et fortuna
|
|