Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 356


pulcher, sit ipsis firma sinceritas capitis, si habeant acutum
visum, et purum auditum, et vocem claram. per omnia
haec indicatur bonitas aeris: et per contraria indicatur
aer esse infirmus. Si enim habitatores in ipso non habeant
colorem sanum sed croceum, de facili in capite
patiantur, habeant perturbatum visum, impurum auditum,
vocem raucam: per omnia haec, quasi per quaedam signa,
aeris impuritas demonstratur.
Qualia debent esse aedificia, quantum ad salubritatem
aquarum, et quantum ad ordinem
universi. Cap. IV.

Praeter praedicta duo, videlicet praeter operis industriam,
et aeris temperamentum: sunt duo alia in
aedificiis attendenda. ut aquae salubritas, et debita dispositio
universi. Aqua enim (secundum Philosophum)
est valde communis, et in multis deservit ad necessaria
vitae. Ideo valde considerandum est, ut sic aedificium situetur,
ut ei sit aquae salubris copia: ne habitatores eius ob
infectionem aquae infirmitatem contrahant. Tangit autem
Palladius in libro De agricultura sex quae ait esse
consideranda in cognitione aquae salubritatis. Primum
est: quia aqua illa derivari non debet a paludibus et a lacunis.
paludes enim et lacunae, eo quod eis sit aqua quodammodo
stans, ut plurimum habent aquam non salubrem.
Secundo considerandum est, ne aqua illa sumat originem
ex metallis, vel ne transeat per metallorum venas.
habent enim metalla suas venas subterreneas, et aqua in
locis subterraneis generatur, et per venas subterraneas
transit. quare si locus generationis aquarum, vel meatus
per quos aquae transeunt habeant in se principia venarum
metallorum, ex hoc aqua inficitur, et non est ira salubris.
Est enim humidum et molle de facili passivum: aqua

Torna all'inizio