Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus abbatibus et
praelatis tam monachorum quam et canonicorum per Gallias constitutis
salutem et apostolicam benedictionem.
Fraternitatem uestram, dilectissimi fratres, latere minime
credimus quasdam aecclesiarum uestrarum beato Petro et nobis
annuos census persoluere ex praecedentium patrum institutionibus
debere. Sed quia quidam uestrum partim neglegentia partim uero
tenaci induratione haec hactenus minus plene quam oporteret
egerunt, hos ut emendari et debita soluere studeant, omnes autem
ut apostolico praecepto: 'Cui uectigal uectigal, cui tributum
tributum', optemperetis commonemus. Vnusquisque enim non
quod suum est sed quod alterius querat, quoniam si digne redarguitur
qui prout oportet propria non largitur, qua sententia
dignus est qui nec aliena rapere nec debita metuit retinere, dicente
Domino: "Quae uultis ut faciant uobis, haec facite et uos illis", et:
"Quod tibi non uis, alii non feceris." Nunc igitur, quia dilectum
filium nostrum Hugonem Diensem episcopum ob ecclesiasticae
utilitatis diuersa negotia in Gallias uices nostras exequuturum
mittimus, et quia nemini potius credere debemus quem in
omnibus a nobis sibi iniunctis fideliter egisse comperimus, quae
nobis ex ecclesiis uestris specialiter debetis uos illi ad nos perferenda
persoluere ac de retentis satisfacere iubemus.
|
|