Rangerius Lucensis: Vita metrica Anselmi Lucensis episcopi

1,2

vv. 727-1260


Ergo Gregorius accepta pontificali
Cura non tacuit, quod prius edocuit.
Et mox Anselmum sacrat et transfundit in illum
Curam servandae coelitus aecclesiae.
«Frater», ait, «cura, quae sunt celestia rura,
Celica caelesti conveniunt pecori.
Pascua sunt animae scripturae spirituales,
In quibus est pecori potus et herba sacro.
Sed cave, ne lacerent, qui nos aliquando fatigant
Et sermone vago sollicitant populos
Et de scripturis intendunt recia nobis
Telaque vipereis illita sanguinibus.
Hos autem moneo prae cunctis esse cavendos,
Quos magus ille suis artibus implicuit,
Qui credunt claves et sacrae sedis honorem
In regum manibus et dacione situm,
Ut gregibus sacris pastor quandoque futurus
Ante manus homini conferat, inde Deo,
Ante potestati servilem iuret in usum,
Quam regi summo spondeat obsequium.
Ergo sedent, qui pontifices hoc ordine fiunt?
Et Christo minuunt imperiale decus?
Christus ait nullum dominis servire duobus;
Illi se gemino substituunt domino.
Christus ait pecudes ipsius solius esse;
Illi ius ovium regibus attribuunt.
Christus ait: Per me, qui non intraverit, ille
Fur est et pecorum cogitat exicium;
Illi per regem decertant ingrediendum
Et claves ab eo turpiter accipiunt.
Non est ista levis et contempnenda quaerela
Et contra caelum sediciosa parum.
Set non est, aiunt, mercatum symoniale,
Cum cadis in praecium propter episcopium.
Sed quid habet tanti rerum possessio tota,
Quam concessa homini forma decusque Dei?
Caetera cum brutis comunia participamus,
Haec habet a Domino solus et omnis homo.
Quare plus peccat, qui se pro munere donat,
Quam qui denarium derogat in praecium.
Denique, qui iurat, iam non est liber, et illi
Debet in obsequium, quas dedit ante manus.
Ecce vides, quantus et quam miserabilis error
Divinas homini complicuisse manus.
Quae te culpa quidem, fili karissime, laesit,
Set lotam debes credere tot lacrimis.
Quae lacrimis virtus et quanta potencia, nosti,
Et ter collapsus edocet ipse Petrus,
Qui, nisi per fletum meruisset pontificatum,
Ad fratres alios non rediturus erat.
At quanto melius et religiosius actum,
Cum te non potuit illa ligare manus,
Cum se contemptum doluit cum Symone Nero,
Remque novam stupuit curia cuncta diu.
Sed casus varios belli solet usus habere,
Et, qui nunc superat, mos tibi terga dabit.
Nunc igitur multo robustior esse labora
Et tales multo ludificare magis,
Ut per te videant, qui nondum penituere,
Quid sibi, ne pereant, conveniat facere.
Insta prudenter et te circumspice, fili,
Actus et mores clarificare tuos.
Ieiuna, vigila, lege, disce, corripe, palpa,
Et mala quanta vides, corrige quando potes».
Haec ait, ille nichil contra, sed gaudet et illi
Supplicat et sese spondet in obsequium.
At vero gemitus mesto sub corde volutat,
Atque suum Christo iudice dampnat opus.
Dum tamen omnino possit complere, quod optat,
Pervigiles curas pro grege cautus agit.
Gregorium sequitur et ei devotus adhaeret,
Quem videt in tanta sedulitate situm,
Ut iam per modicum distare putetur ab illo,
A quo principium nominis huius habet.
Sic vigilat, sic se macerat, sic plangit et orat
Et semper sese promptior efficitur.
Ecclesiis priscum certat renovare decorem
Et canones sacros discutit et renovat.
Ac primum Romam longeva febre dolentem
Et bellis scissam colligit et recreat.
Civiles motus et causas sedicionum.
Sollicite quaerit et sine lite domat.
Et facto populi conventu sepe per Urbem
Informat patriis legibus atque suis.
Inque brevi populum tanto devincit amore,
Et tanta legum comoditate ligat,
Ut nemo civem, nemo spoliare viantem
Audeat aut facti supplicium subeat.
Inde per externas legatos dirigit urbes
Et mandata facit regibus et populis.
Corripit, emendat, meritos pro crimine dampnat
Et non personam respicit aut faciem.
Format decretum terras generale per omnes,
Ut nemo uxorem presbiter accipiat.
Si quis habet, sacris altaribus amoveatur;
Si contra fuerit, prorsus abesto foris
Inque sacris gradibus nulla racione ministret,
Qui prius ex modico tempore continuit:
Qui vero cecidit sub sacri tempore cultus,
Lugeat et sacris cedat ab ordinibus.
Addit et, ut nullus regum, non ulla potestas
Vendere presumat spirituale bonum.
Nemo per laicum sacros sibi tollat honores,
Sed neque per regem quemlibet aut dominum.
Sin alias, consors habeatur Symonis ille,
Et qui investierit Nero profanus erit.
Haec iubet et missos ad eas res ordinat aptos,
Et qui non metuant pro pietate mori.
Iam nova iusticiae lux emicat et pietatis,
Iam scola tyrones in nova bella facit.
Haec videt Anselmus et, quem non senserat ante,
Concipit ardorem sanctificare fidem.
Haec ubi per terras longe perlata fuerunt,
Turbantur reges, desipiunt populi.
Turba sacerdotum miscet fervoribus ygnem
Et regum furias concitat in facinus.
Dumque cupit scelerum sordes celare suorum,
Fert contra papam regibus auxilium.
Nec sinit, ut reges subdant sua colla magistris,
Dum peccare libet et nichil inde pati.
O semper caecam, quo plus videt, ambicionem!
Dumque tegit foveam, quam male vitat eam!
Iudicium metuit, quoniam carnaliter egit,
Et quod iudicium triste, sed ad modicum;
At vero caeli censuram perpetualem
Non metuit, Christo discuciente reos.
Et quid? nunc etiam cecos non iudicat ille
Et non tradit eos cladibus et gladiis
Et dat in obprobrium et ventum dispergit in omnem
Et cum rege suo vel duce flere facit?
Ergo fremunt gentes et consiliantur in unum
Perdere catholicos aut removere patres.
Francigenae cum Teutonicis reges populique
In facinus iurant sacrilegumque nefas.
Lingua sacerdotum, gladio truculentior omni,
Regibus et populis arma nefanda parat.
Mitius ille tamen populus cum rege superbit,
Quem sua libertas nominat atque regit;
Et minus in populo desciscit clericus illo
Et minus in canones et sacra iura facit
Et per multimodas raciones conciliorum
Ad fidei formam iusticiaeque redit.
Si qui non redeunt, non se per inania scindunt
Nec se iustificant, ut mala tanta tegant.
Teutonicam rabiem si pacificare laboras
Et revocare studes ad pietatis opus,
Hic labor est pugnare feris, mollire leones
Et quasi Lerneos evacuare lacus.
Interea sacri custos Anselmus ovilis
Non cessat rebus invigilare piis.
Et nunc hos pretergradiens, nunc otior illos,
Dum superest aliquid, nil satis esse putat.
Qualis ab exilio patriam per longa revisens
Equora, iam prolem, iam meditatur opes,
Sed licet aut zephiri molli fervore sequantur
Aut spumet gravibus acta carina nothis.
Nil satis est desiderio, dum litus amicum
Et domus obtatae plena quietis abest.
Quae retro sunt non aspiciens, ardencius ille
Instat agenda sibi, quae superesse videt;
Quoque magis pensat honus et quem portat honorem,
Hoc minus esse videt quelibet acta prius.
In tanta cura sub tanto iudice ponit
Inde suas vires, hinc mala tanta gregis,
Hinc etiam sevos morsus unguesque leonum,
Qui circumveninut et pecus omne vorant.
His ergo in dubiis, quid agat pia sollicitudo?
Quid nisi lamentis incubet et praecibus?
Ut qui pastorem se nominat ex bonitate
Et cognoscit oves, ipse potenter alat.
Hoc facit et Domino praecibus comendat ovile,
Quod comendatum sumpserat a Domino;
Perque graves estus et multa frigora noctis
Ocursat rabidis tygribus atque lupis.
Haec dum pervigili rimatur sobrietate,
Invenit obtectas dupplicitate feras.
Invenit errantes speciem pietatis habentes,
At vero solida de pietate nichil,
In vestimentis agnilibus advenientes,
At subtus cupidos dilacerare lupos;
Hos dum voce fugat et paulo durius arcet,
Non sine scissura vulneribusque redit.
Sed non terretur, quia scit non militis esse
Ante coronari, quam fera bella pati.
Dum tamen ad mentem redit anulus, omnia cedunt,
Omnia vilescunt et leviora patent,
Nec tanti putat graves perferre tumultus
Atque impugnari talibus insidiis.
Quamquam per regem suscepit pontificatum
Et non per portam venit in aecclesiam,
Hinc neque pastorem se iudicat: ergo frequentes
Fundentem lacrimas non iuvat ipse cibus.
Hunc nec papa potest verbis lennire dolorem
Nec quisquam penitus religiosus homo.
Ad quoscumque venit, quantis sua facta fatetur,
Hoc vulnus reliquis omnibus ante facit.
Sed quis eum dicat delicti vulnus habere?
Quis laesam dicat sentibus hanc animam?
Non ita primevam duxit per lubrica vitam,
Non ita se docuit molliter, ut potuit.
Sed si dixerimus, quod ab omni sorde vacamus,
Nos ipsos falso nomine decipimus.
Hinc adeo plorat, qui mentis vulnera curat,
Et lapsum linguae deputat in scelere.
Deputat herrorem, quod non facit ad racionem,
Et quodcumque facit plusve minusve luit.
Ipsos defectus humanae debilitatis
Ut quaedam lesae vulnera mentis habet.
Iudicium vulgi de se non curat habere,
Intus miratur se suumque decus:
Ad formam remeat, forma se cernit in illa,
Ad quam se factum caelitus esse videt.
In tantum gaudet, quantum non discrepat illi,
Quod minus aut contra, purificat lacrimis.
Et quid ad haec satis est? quid ad istam simplicitatem
Hoc in mortali carcere sufficiat?
Quid sibi vult Paulus raptus super ardua caeli,
Cum se infelicem corpore mortis ait?
Cumque creaturam vanis probat esse subactam,
Hoc est a veteri condicione novos,
Flere tamen iuges lapsus semperque timere
Hos quoque, quos primos spiritus ipse facit?
Et cum deplangit necdum se iustificatum,
Quamvis nequaquam conscius ipse sibi?
Hic dolor Anselmum cruciat; solacia nulla,
Set cinere et sacco languida membra domat.
Ipsa etiam sacrae sacra vernula religionis,
Perfidiae terror, subsidium fidei,
Sedula pontificum nutrix Matilda piorum,
Sepe illum lacrimis et racione monet,
Ne se destituat, ne se sine patre relinquat
Implicitam tantis cladibus atque minis,
Neve locum faciat doctoribus impietatis,
Quod, si deficiat, machina tota ruat.
«Ecce vides», inquit, «quia concutit omnia Symon
Et iam pontificum forcior hasta tremit.
At tu, quem potui fortem sperare columnam,
In qua subsideam, si qua ruina labam,
Tu fugis et latebras in tali tempore quaeris?
Et quis servabit, te fugiente, locum?
Si metuis, recte; sed habet dilectio vires,
Ut, si perstiteris, ex pietate tegat.
Peccasti; sed habes medicinam spemque fidemque,
Sicut saepe doces, cum pia corda mones.
Petrus peccavit Dominumque Deumque negavit,
Set lacrimis lotus mansit apostolicus.
Ipse miser Symon, si vere penituisset,
Quod precio peciit, gracia sola daret.
Te quoque, quandoquidem sentis cum Symone nostro,
Symonis alterius actio nulla nocet.
Omnia munda facit prorsus confessio munda,
Et te nequaquam purificare potest?
Si nos decipitis, cur haec sic esse docetis?
Si non decipitis, cur aliter facitis?
Sed me contempnis, sed non sum te patre digna;
Lucensis populus, obsecro, quid meruit?
Si meruit, quia lubricus est et sediciosus
Et cum rege suo desipit atque facit,
Non desunt plures, quibus error displicet iste
Et quibus est odio nominis huius odor.
Hos quibus esponis, sub quo tutore relinquis?
Omnia pervadent diripientque lupi.
Hanc quoque iacturam si despicis, obsecro, saltem
Respice pastorem pontificemque tuum,
Qui commendavit tibi curam pontificalem
Et regis factum fecit abesse procul.
Ergo vel illius, si nostri non misereris,
His in temporibus auxiliare malis;
Et Ihesum metue, qui nos in sanguine sacro
Lavit et exspectat caelica regna dare».
Ille tamen perstat; sed agit pietate dolosa,
Ne cuiquam pateat, cum fugitivus eat.
Ergo parat sumptus, et quae labor et via poscit,
Et socios habiles, et peregrinus abit.
Alpibus emensis preceps torrente profundo
Offertur Rodanus, post vada cuius eum
Respirare iubet patris gratissima sedes
Egidii, multis nota et amata domus,
Et miranda satis virtutum nobilitate
Atque novis rebus, quas facit Egidius
Per Dominum, quin ymo Deus sua munera praebens
Per famulum, quorum signa patere facit,
Ut cum pendentes laquearibus hospes ab altis
Cereas species viderit, ipse quoque
Gaudeat et similem, si forte rogaverit et non
Diffisus fuerit, promereatur opem.
Quae dum perlustrat, mentem subit, ut pater ille
Patris opes, patriam cunctaque deseruit
Et post circuitus longos terraeque marisque
Duxit in angusto tempora longa specu,
Et: «Quid», ait, «facimus? aut quo discurrimus ultra,
Ut quid decipimur, o miseranda caro?
Fugisti patriam, cognatos deseruisti,
Sed dum te sequeris et tua vota tenes
Et famulos ducis et cenas deliciose
Atque licenter agis, non satis esse puto.
Ecce locus, fratres, et quae sunt religionis,
Dum circumferimur, et locus ipse fugit.
Egidius satis est exemplo regia proles,
Quem Gallis patrem Grecia maesta dedit.
Accedit, quia de Clunii novitate redundat
Iugis et ad fundum vitreus iste liquor.
Hic tyrocinii nostri primordia sudent,
Iste locus ceram formet in effigiem.
Hic deponatur vetus haec et terrea vestis,
Et nova texatur, quam nova lana facit.
De veteri lana conteximus omnia vana,
Iste locus lanam fertque facitque novam.
Quid novus ad veterem? iam denique peniteamus
Et discamus in ac bellica signa domo».
Nox erat, et sociis somnoque viaque gravatis
Se monasterio contulit atque Deo.
Expergiscentes et eum non invenientes
Omnia percurrunt et veneranda loca.
Quo vix invento, clamoribus omnia replent
Et lacrimis, quales tanta quaerela dabat.
Sed qui iam mundum dampnarat et eius amorem,
Non sentit lacrimas et fugit ad latebras.
Scilicet illius non inmemor, ad Benedicti
Formam nutrices deserit et socios.
Ergo illi redeunt miracula tanta stupentes,
Mirantes hominem non moriendo mori.
Ille autem vivit et se tum vivere primum
Cogitat et gaudet vincula rupta sibi,
Ut quem tempestas longa formidine terret
Et circumducit exagitatque diu
Et nunc sublimem velut inter sydera tollit,
Nunc inter fluctus retrahit in baratrum,
Nunc rapit in scopulos, at nunc illidit arenis,
Si tamen amissis rebus abire potest,
Felicem sese tum primum sentit et illas
Sarcinulas vel opes laetus abire sinit:
Sic mundi curas et pondus diviciarum
Anselmus quoque gaudet abisse modo.
Haec est excelsi manus et mutacio dextrae,
Qua datur, ut iustus iustificetur adhuc
Et, qui sordebat, ut nix in frigore fiat
Aut sicut lanae candida forma novae.
Sic, ubi mutatus habitu veteresque professus
Exuvias iterum ponere, cura fuit
Non altum sapere, sed nec sublimia fari
Et parere patri dulciter et socio.
Et quasi tunc primum fidei cepisset odorem
Sensissetque bonae gaudia longa spei,
Sic ardet fontemque novae dulcedinis istum,
Quo magis accedit, longius esse putat.
Ah! quociens luget, quociens mala gaudia plangit
Et plorat laqueos, terra caduca, tuos,
Cum videt e summo quasi culmine religionis,
Et quod formidat et quod habere cupit.
Aspicit hinc vallem piceo fetore calentem,
Hinc colles plenos floribus atque rosis.
Quis referat ores distinctos et redolentes,
Quos non ad tempus haec paradisus alit?
Hinc procul et fetor et quae loca fetida gignunt,
Quae miseras mentes turpiter afficiunt.
Haec admirari, perquirere vel memorari
Angelici plane luminis instar habet.
Vallis in abiecto vivit terraeque profundo
Deliciosa domus et speciosa lues.
Mons est a viciis et ab ac putredine magnus
In sublime poli sydereumque decus.
Ad montes oculos collesque propheta levabat,
Unde rogaret opem subsidiumque sibi.
Set mons est unus et montibus alcior istis,
Ad quem debet homo corda manusque dare.
Christus habet flores et verni ruris hodores,
De quo florescunt, qui sua iussa tenent.
Hos terrenus homo nescit, quia corde gravatur
Et sensu carnis debilitatur adhuc.
Carnis enim dilecta Deo prudeneia non est
Nec iussis eius illa subesse potest.
Et sicut tenebris lux est contraria semper
Et tenebrae luci iugiter officiunt,
Sic animalis homo divinum nescit hodorem,
Et quae discernit spiritualis homo.
Sit licet eloquio fervens et noverit alta
Atque profunda Dei, dum caro regnat ei,
In tenebris palpat et adhuc caecutit et errat,
Tamque minus noscit, quam minus illut amat.
Hanc ad notitiam non multa legendo venitur;
Solus amor sensit atque docere potest.
Hinc etiam Christus famulis sacra dona daturus
Promissumque patris exibiturus eis
Dixit: «Cum veniet, quem mittam, spiritus ille
Et vos lustrabit, omnia scire dabit».
Omnia discuntur per amorem, quicquid amamus,
Inspirante Deo novimus et sapimus.
Hunc fontem quicumque bibit, non sydera curat
Et rerum causas discere vel numeros,
Atque caballini non quaerit pocula fontis,
Omnia cum solo novit habetque Deo.
Dumque magis purgat mentem caligine carnis
Et desideriis eius et inlecebris,
Hoc magis et lucem dulcedine conflat et ignem
Transcenditque polos angelicasque domos.
Set quibus haec loquimur, et quid per tanta moramur?
Anselmus discat intus et intus agat.
Ergo latere volens et sese dissimulare,
Non valet abscondi, quando lucerna potest,
Admiratur eum fratrum conventus et illi
Obsequium promta sedulitate facit;
Inque brevi cunctos tanto perfundit hodore,
Ut lapsum coelo manna tenere putent.
Omnis in Anselmo sibi sentit ab etere missum,
Quo soleant pasci corda quieta, cibum.
Pascuntur verbis, pascuntur religione,
Pascuntur lacrimis illius atque fame.
Abbas vero virum circunspicit et notat intus
Virtutum radios, quos movet ipse Deus.
At foris hortatur, rogat, instruit et memoratur
Multiplices lapsus, insidias Satanae.
Exultat, quia rupta videt tot ferrea vincla
Ereptamque feris manibus hanc animam.
At quia magnus homo, magna de gente creatus,
Et capud egregiae plebis et urbis erat,
Plus metuit, ne more suo circumfluus anguis
Suggerat et vetiti tangat amore cibi.
Hinc crebro affatur atque exemplaria patrum,
Qui mundi latas deseruere vias,
Mandat scrutari semper meliora videre
Atque salutiferae commodiora viae.
Laus tibi, Christe, tuos qui sic deducis alumnos
Et pro terrenis utiliora paras.
Te sitit Anselmus, tibi supplicat ante virentem
Nec veteri victum debilitate senem.
Quis ferat Anselmi fletus, et qualiter abba
Solatur lacrimas flebilis ipse pias?
Anselmus plorat, quia tempora perdidit et se
Usque modo vanas scit tenuisse vias.
At senior contra veteris dispendia vitae
Deputat in melius religione nova.
«Quae retro sunt», inquit, «iam preterisse sinamus;
Si bona sunt, videat, qui videt atque probat.
Sin aliter, multo magis est quandoque videndum,
Ne bona, quae restant, tempora depereant.
Te tamen et morum gravitas et maximus ordo,
Quem geris, hostendunt, antea qui fueris.
Nos tibi de vita meliori sive superna
Multa loqui remur pene supervacuum.
Iste locus liber est scriptus non pollice docto,
Non atramenti murice sive croco.
In tabula cordis digito Deus omnia scribit,
Et multo melius, quam Moysi loquitur.
Hinc et tu poteris per te cognoscere vitae
Formandae melius quaelibet apta tuae.
Una tamen res est, quam nos persepe docemus,
Ut, quicumque sapit, non sibimet sapiat.
Grammaticus, rethor, dialecticus omnia turbant
Et loca corrumpunt sacra tumore suo.
Quales helegit doctor bonus alta docere
Et carnis sensum subdere spiritui,
Ut per stultitiam superaret philosophiam,
Non argumentis, non raciociniis,
Tales Egidius desiderat et Benedictus,
Qui nos informat atque reedificat;
Qui Romam missus, ut eorum disceret artes,
Advertit laqueos demonis atque dolos
Elegitque Deo non multa legendo placere,
Quam tali studio tollere se Domino.
Sic fugiit, sic delituit solusque sub antro
Addidicit praecibus, quod neque Roma capit.
Quis Romanorum radio conspexit in uno
Mundum, quae capere philosophia potest?
Adde, quod Rigonem regalia signa ferentem
Arguit et Totilam novit et admonuit.
Sed iam sufficiat, quia, qui se scire laborat,
Non eget eloquio Socratis et studio,
Non eget astrorum cursus et tempora scire,
Et quae nota Maro posse beare putat.
Et nos ergo scolas non exspectamus inanes,
Et si quae sapimus, talia reicimus.
Scire Deum satis est, quo nulla scientia maior:
Et quis scire Deum sive videre potest?
Ars est una tamen, qua discitur atque videtur,
Sed non hanc docuit Tullius aut didicit.
Qui vacat et mentem rerum caligine purgat,
Comparat intuitum mente videre Deum,
Non sicut corpus magnum parvamque videtur,
Aut sicut moles terrea concipitur,
Aut sicut pietas aut mens discernitur ipsa,
Sed miro quodam sydereoque modo.
Qui modus haec primum vult fundamenta locare,
Ut mens a levibus cesset imaginibus
Et mundi curas, ubi senserit apropiare,
Fortiter excludat et foris esse sinat.
Et cum non poterit, Ihesum vocet atque praecetur,
Ut gressum figat et fuget has tenebras.
Ihesus habet lucem, sine quo mendicat et errat,
Qui se cumque putat scire vel esse aliquit.
Hanc ad doctrinam carnem macerare valebit
Et vigili cura sollicitam facere.
Set modus est; et in hoc multos peccasse videmus,
Qui non castigant corpora, sed perimunt;
Dumque putant carnem servili more domare,
Lassescunt, languent et medicantis egent.
Ac tum solliciti fiunt et murmuriosi
Et vexant alios debilitate sua.
Ergo sit hebrietas procul atque crapula nobis,
Et satis est nullo corda gravare cibo.
Prodest et linguam compescere sive ligare,
Ut vix quaesitum possit habere sonum.
Multa loqui mentis conturbat simplicitatem,
Et passim rapimur multiplicante sono.
Hic quoque corporeus, dum currit ad omnia, visus
A contemplando fertque traitque Deo;
Non tamen illius meruit demencia laudem,
Qui sibi iam cecus lumen utrumque tulit.
Sunt et quae poteris discernere noxia quaedam,
Et quae non poteris innumerabilia.
Tu tamen esto vigil et pervigil illa notare
Atque notata semel frangere vel fugere.
Unum, quod superest, in verbi calce monemus,
Ut, quae iussus eris, continuo facias.
Iniussus nichil arripias; contende placere
Omnibus et fratres hos quasi frater habe».
Sic senior; contra paucis ita reddidit ille,
Carne quidem invenis, sed gravitate senex:
«Non est discipuli sese conferre magistro;
Sufficit ad meritum, quo vocat ille, sequi;
Non ego contendo sapiens mihi velle videri,
Qui non haec facerem», si mihimet saperem.
Sed quia non sapio, subiectus ad omnia fio,
Gratulor auctori, qui mihi tanta facit.
Deserui vanos homines et sediciosos,
Deserui mortem, deserui baratrum;
Inveni patrem cum fratribus et paradisum,
Inveni vitam cumque quiete Deum.
Desipiam, si non faciam vigilanter et omni
Cura, ne perdam, quae bona tanta datis.
Adiuvet Omnipotens, sed et intercessio vestra,
Ut non deficiam. Sic ait et latebram
Laetior ingreditur, ubi caelicus ordo moratur,
Et se militiam format ad angelicam.





365




370




375




380




385




390




395




400




405




410




415




420




425




430




435




440




445




450




455




460




465




470




475




480




485




490




495




500




505




510




515




520




525




530




535




540




545




550




555




560




565




570




575




580




585




590




595




600




605




610




615




620




625




630




635




640




645




650




655




660




665




670




675




680




685




690




695




700




705




710




715




720




725




730




735




740




745




750




755




760




765




770




775




780




785




790




795




800




805




810




815




820




825




830




835




840




845




850




855




860




865




870




875




880




885




890



Torna all'inizio