Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 96

Tomus I


quod nobis et toti mundo concordiam inire
possemus, tractatum pacis gratanter duximus
admittendum. Cum igitur negotii qualitas per
paucissimos zelatores pacis, peccatis. exigentibus,
hactenus procurata ex multis multos expostulet,
cumque de latere nostro viros idoneos
tanquam a principiis moti discriminis, nostris
consiliis adsistentes, processu omnium
circumstantiarum instructos, ad Apostolicam
et vestram praesentiam transmittere nequeamus,
instante nobis discordia: qua praesidens
sedi Petri, ad praesens sibi proficere reputans,
processibus nostris quae potuit impedimenta,
in Lombardiae partibus praeparavit, secundo
legatorum nostrorum adventu resistente,
Papam duximus postulandum, et filiali
devotione rogandum, ut ex fratribus suis aliquem,
quem secum ad praesens habeat, faciente
fragilitate sortis humanae perpaucos, ad
nos debeat destinare, cui intima cordis nostri
intendimus reserare, quaedam, quae nondum
in aures cujuspiam de nostri pectoris thalamo
descenderunt, per quae non nisi dispositione
divina, cujus sunt occulta judicia tantorum
bonorum, confirmata sit series, quod pacem
indubitanter credimus proventuram. Ecce
itaque, Comitem supradictum, velut amore
tam derideratae pacis ac censum, hilariter

Torna all'inizio