Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 111


«Hec est dies, quam fecit Dominus». Omnis enim dies, que hanc
ab initio humani casus precesserat, nox erat et caligine inobedientie
originalis sic tetra obscuritate velata, ut umbra mortis vocaretur et
esset. De qua nocte dicit Apostolus: «Nox precessit», et adiciens sanctam
resurrectionem: «dies autem, ait, appropinquavit».
Dicit ergo sanctus Dionisius, quod theosophi laudant divinitatem, id
est Christum, Antiquum dierum, de quo ait Daniel: «Aspiciebam donec
throni positi sunt» predestinatione Dei, qui elegit nos ante mundi
constitutionem. Namque thronos positos vidit, quia sedes illas humanas
-in quibus sedebunt hi qui angelos et homines iudicabunt, quibus dicit
Antiquus dierum: «Amen dico vobis, quia vos, qui reliquistis omnia
et secuti estis me, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes XII
tribus Israel», et de quibus ait David quia «Illic sederunt sedes in
iudicio»- in spiritu, cui omnia presentia sunt ante quam fiant, previdit.
«Et Antiquus dierum sedit», id est donec Filius incarnatus est.
Et item dicit Daniel: «Aspiciebam ergo in visione noctis», id est in
visione legis et prophetarum que fuit nox umbra et caligo veritatis, que
de Christo nunc propalata est et in futuro propalabitur, «et ecce cum
nubibus celi», id est cum prophetis et cum apostolis qui pluunt verbis
et coruscant miraculis, «quasi Filius hominis veniebat». Quasi Filius
hominis veniebat, quia non tantum erat homo, sed Deus et homo; vel
quasi Filius hominis, id est substantialiter Filius hominis, sicut dicit
Iohannes: «Et vidimus eum quasi unigenitum a Patre», id est substantialiter.
Veniebat de sinu Patris in sinum matris, de deitate ad humanitatem
suscipiendam. Et cum illis veniebat, vel de eadem natura que cum
omnibus fuit in lumbis Ade, vel veniebat cum illis de incarnatione sua
referentibus, ut cum Moyse referente: «Prophetam suscitabit vobis Dominus
de fratribus vestris similem mei», et cum Ieremia dicente:
«Novum faciet Dominus super terram, mulier circumdabit virum»,
et cum Isaia veniebat narrante: «Ecce Virgo in utero concipiet et pariet
filium» et «Puer natus est nobis et filius datus est nobis». Et
sic cum reliquis aliis. «Et usque ad Antiquum dierum pervenit», ut
esset in una natura divinitatis idem Deus cum Patre, «et in conspectu
eius», id est in Filio Dei qui est conspectus vultus et cognitio Patris,
«obtulerunt eum» prophete et apostoli per oracula dictorum suorum,
spondentes et predicantes hunc esse Filium Dei.
Obtulerunt autem ut quicquid habet Pater et Filius Dei per naturam,

Torna all'inizio