: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2450


et discretis examinanda miracula, vitae quoque magnalia discutienda
traduntur. Invenitur Clara, dum viveret, omnium virtutum
exercitio clarissima; invenitur post transitum veris et probatis miraculis
admiranda. Die enim ad hoc statuta, cum coetus Cardinalium
convenisset, Archiepiscoporum et Episcoporum conventus adesset,
Cleri concio ac religiosorum, sapientum quoque et potentum plurima
multitudo assisteret, summo Pontifice illud salubre negotium
in medium proponente, ac Praelatorum iudicium sciscitante, universi
prompto favore propensius annuentes, Claram dicunt clarificandam
in terris, quam Deus clarificavit in excelsis.
Instante vero die migrationis eius ad Dominum, duobus annis
ab ipsius transitu revolutis, Praelatorum et totius Cleri multitudine
convocata, sermone quoque praemisso, felix Alexander, cui haec a
Domino fuerat gratia reservata, cum celebritate permaxima Sanctorum
cathalogo Claram reverenter ascripsit, festumque eius solemniter,
in tota Ecclesia celebrandum instituit, atque ipse primus cum
tota Curia solemnissime celebravit. Acta sunt autem haec apud
Anagniam in ecclesia maiori, anno dominicae Incarnationis MCCLV,
Pontificatus Domini Alexandri anno primo; ad laudem Domini nostri
Jesu Christi cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.

1



5




10




15




20
Torna all'inizio