et clementia possunt *** ut stare cum iustitia, Nam humani
actus propter particulares circustantias, et propter
eorum mutabilitates, ut vult Philosophus 5 Ethic. non possunt
mensurari regula inflexibili, ut puta ferrea: sed oportet
quod mel furentur regular plumbea, quae sit applicabilis
humanis actibus. Oprtet igitur aliquando legem plicare
ad partem unam, et agere mitius cum delinquente,
quam lex dictat: aliquando etiam oportet eam plicare ad
partem oppositam, et rigidius punire peccantem, quam
lex determinet. Nam particulares circumstantiae, quae lege
determinari non possunt, aliquando alleviant delictum:
et tunc iuste et secundum rationem clementer agitur cum
delinquente. Aliquando tales circumstantiae aggravant: et
tunc est rigidius incedendum. Rigor igitur et clementia
licet videantur esse praeter iustitiam legalem et positivam;
non tamen sunt praeter iustitiam simpliciter, si rationabiliter
siant exigentibus particularibus cirunstantiis. Inde
est ergo quod in iudicando, aliqua dicuntur esse de aequalitate,
aliqua de rigore, aliqua vero et clementia. Quam
diu regula regis manet recta et aequalis, non plicata ad
aliquam partem, iudicia mensurata secundum talem regulam
dicuntur ex aequalitate procedere. Si vero exigentibus
conditionibus delinquentis legalis regula plicetur ad
partem misericordiae, iudicium tunc factum dicetur procedere
ex gratia vel ex clementia. Sed si dicta regula
plicetur ad partem oppositam, fiet iudicium
ex rigore sine severitate. Et quia
haec omnia iuste et rationabiliter
fieri possunt, clementia et severitas
simul cum iustitia
possunt existere.
|
|