domni abbatis iuraret cum sacramentalibus suis. sed neque 
presbyteri neque eorum advocatus iurare voluit. inventi sunt 
enim fallaces. post hęc iudicantibus iudicibus, pręsbyteri apprehenderunt 
baculum et in manibus domni Hugonis abbatis et 
Huberti eius advocati prefatas ęcclesias refutarunt cum carta 
per quam litigarunt. et si quolibet modo litem removere voluerint 
vel tealptaverint, componere se statuerunt libras .X. auri 
optimi, medietatem regi et medietatem rectoribus huius monasterii. 
Ipso quoque tempore litis erat intentio inter domnum Hugonem 
abbatem et Benedictum comitem de curte huius monasterii 
quę vocatur Sancti Gethulii, quam vi abstulit ab hoc monasterio 
et sibi usque tunc retinuit. quapropter pręfatus abbas cottidie 
ad domnum Gregorium apostolicum, et ad Ottonem piissimum 
imperatorem cottidie proclamabat, ut legem exinde haberet. 
tunc ex utraque pane amici surrexerunt et infra urbem Romam, 
iuxta Thermas Alexandrinas, intra ęcclesiam Sanctę Marię quę est 
huius monasterii iuris, ante pręsentiam legislatorum, iudicum et 
nobilium hominum, conduxerunt illos in pactum et convenientiam, 
et coram omnibus apprehendit suprascriptus Benedictus 
comes virgulam in manu et refutavit ad domnum Hugonem abbatem 
in proprium ipsam curtem Sancti Gethulii cum duobus 
casalibus circa se, unum quem ad laborandum detinuit Petrus 
pręsbyter et alium quem detinuit Iohannes qui dicebatur Sanguinarius, 
et medietatem eiusdem curtis Sancti Gethulii cum ipsa 
ęcclesia in integrum. exceptis ambobus castellis Tribuci. et 
si aliquando contra hęc agere temptaverit, componere se in hoc 
monasterio spopondit auri optimi libras .XX. Eodem etiam anno, quiedam Tederanda ancilla Dei optulit in 
hoc monasterio res suas territorii Sabinensis ubi dicitur Ripa, 
iuxta murum antiquum. de qua anathema terribile pavendamque 
constituit maledictionem, ne quis de hoc monasterio auferre temptaverit 
sive per scriptum tertii generis sive quolibet modo.
  |  
  |