Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 496


utique Scythae optime conversentur, nullus Lacedaemoniorum
consiliatur: nec etiam nulli Gallici consiliantur
qualiter optime vivant Indii. Consiliabilia ergo non
sunt immutabilia, nec uniformia semper, nec quae sunt
a natura, nec quae a fortuna, nec omnia humana cadunt
sub consilio, sed solum consiliamur de iis quae sunt operabilia
per nos: nam ut dicitur 3. Ethicorum singuli autem
hominum consiliantur de iis operabilibus, quae fieri possunt
per ipsos. Sexto non sunt consiliabilia omnia quae
per nos fieri possunt. Nam quaecunque finaliter per opera
nostra adipisci intendimus, sub consilio non cadunt.
nam consilium non est de fine, sed de his quae sunt ad finem:
oportet enim in consilio praesupponere finaliter intentum,
et non consiliari de ipso, sed de iis per quae consequi
possumus illud. Medicus enim quia finaliter intendit
sanitatem, non consiliatur utrum debeat sanare egrum
sed hoc accipit tanquam certum et notum, egrum sanandum
esse: et consiliatur de viis per quas facilius et melius
sanetur. Sic rector civitatis et regni non consiliatur
utrum cives inter se pacem debeant habere, et utrum
regnum oporteat esse in bono statu: se haec accipit
tanquam certa et nota, et consiliatur quomodo
melius fieri possint. Sunt ergo consiliabilia
quae dependent ex operibus
nostris, et non sunt finaliter
intenta, nec se habent
ut finis; sed ut ea
quae sunt ad
finem.

Torna all'inizio