Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 4


morali, ubi quaeritur rectitudo voluntatis, et ut boni fiamus,
procedendum est persuasive et figuraliter. Unde
1. Ethicorum scribitur, morale negocium amabile de talibus
et ex talibus dicentes, et de iis quae sunt ut frequentius,
grossae et figuraliter veritatem ostendere. Tertia via
sumitur ex parte auditoris, qui erudiendus in hac arte.
Nam licet intitulatus sit hic liber de eruditione principum,
totus tamen populus erudiendus est per ipsum Quamvis
enim non quilibet possit esse rex vel princeps: quilibet
tamen summopere studere debet, ut talis sit, quod dignus
sit regere et principari, quod esse non potest, nisi sciantur,
et observentur, quae in hoc opere sunt dicenda, totus ergo
populus auditor quodammodo est huius artis, sed pauci
sunt vigentes acumine intellectus, propter quod dicitur
3. Rhetoricorum, quod quanto maior est populus, remotior
est intellectus. auditor ergo moralis negocii est simplex
et grossus, ut ostendit in I. Rhetoricorum. Cum igitur
totus populus subtilia comprehendere non possit, incedendum
est in morali negocio figuraliter et grosse. Immo
quia (secundum Philosophum in Politicis) quae oportet
dominum scire praecipere, haec oportet subditum scire
facere: si per hunc librum instruuntur principes, quomodo
debeant se habere, et qualiter debeant suis subditis
imperare, oportet doctrinam hanc extendere usque ad
populum, ut sciat qualiter debeat suis principibus obedire.
Et quia hoc fieri non potest (ut tactum est) nisi per
rationes superficiales et sensibiles: oportet modum procedendi
in hoc opere, esse grossum et figuralem.
Quis sit ordo dicendorum. Cap. II.
Cum omnis doctrina et omnis disciplina ex praexistenti
fiat cognitione, ut dicitur, I. Posteriorum, bene
se habet narrare ordinem dicendorum, ut de ipsis quaedam
praecognitio habeatur. Hac enim praecognitione

Torna all'inizio