coronam etiam Romani imperii adhuc non acciperet. Illo
igitur tempore rex idem Otto auiti princeps solii regno Yta-
liorum aduenit. Papiae rex electus, non ibi tunc, quia Aquis
prius, quod Galliae caput est, consecratus Romae sedem dire-
xit. Episcopatus et ecclesias, quod sua neglexit pueritia, re-
gni etiam absentia, antecessorum uidelicet quam plurium de-
struxit negligentia, restaurauit. Romae ergo Sancti Petri
oratorio a Gregorio papa uenerabili et quarto, qui et Bruno
antea est uocatus, quem de sua prosapia huc ipse omnibus rite
perfectis, reditu Vtricolae, qua eadem sanctorum corpora quasi
uili loco et ob id, quod prescriptum est, deuastato, erant con-
dita, uero reuelationis duce angelo peruenit. Hic, quasi
diuino ammonitus iussu, corpora reseruauit: Aquis etiam Gra-
ni palacio adduxit. Ibi multo honore Sanctae Mariae capella
a Carulo piissimo constructa totius eiusdem regionis clero sin-
gulis sunt altaribus condita. Hic igitur adhuc, Dei annuen-
te gratia, multa salutis prestantur miracula, largiente Domino,
qui uiuit et regnat in secula seculorum. Amen.
|
|