et comittis et castellanie Ripperie, suprascripta statuta omnia et  
singula de mandato dicti domini castellani publicavi et inde  
instrumentum publicum traddidi et me subscripsi et inde plura  
instrumenta fieri iussa sunt per me notarium antedictum etc. 
LXXVII. QUOD PECCUNIA EXPENDATUR ET CURSUM  
HABEAT IN RIPPERIA PROUT IN CIVITATE MEDIOLANI  
ET NOVARIE. 
FRATER Gugelmus, Dei gratia episcopus Novariensis et comes,  
sapientibus et discretis viris castellanis et rectoribus ac offitialibus  
nostris per terras nostre iurisdictionis constitutis salutem in domino.  
Quia plerumque diversitas negotiandi et agendi cum  
adiacentibus cumpatriotis dampna inferuntur et discrimina plurima  
ex tali differentia agendi et negotiandi oriantur, volentes utillitalibus  
et comodis nostrorum subditorum pro viribus augere incrementa  
et eorum indempnitatibus providere, considerantes quod florenus  
aureus valet in civitate Mediolani soldos .XXXIII. imperialium et  
totidem in civitate Novarie et locis eisdem civitatibus suppositis,  
mandantes vobis quatenus omnibus subditis nostris districte  
precipi faciatis, sub pena nostro arbitrio auferenda, ut floreno et  
alia moneta tam aurea quam argentea uti debeant in solutionibus  
faciendis mercantiis et aliis quibuscumque actibus, ubi peccunia  
expenditur, secundum usum, cursum et pretium civitatum  
predictarum. In cuius rei testimonium presentes fieri iussimus et  
sigilli nostri munimine roborari. Datum Novarie M°.CCC°XLVI°,  
XIIII indictione, die XVIII mensis februarii. 
LXXVIII. DE MODO PROCEDENDI IN MALEFICIIS ET IN  
CAUSIS MISERABILIUM PERSONARUM ET QUESTIONIBUS  
COMMITTENDIS. 
FRATER Gugelmus, Dei gratia episcopus Novariensis et comes  
dillectis in Christo consulibus universitatibus et hominibus nostris  
Ripperie et Gaudiani fidelibus nostris salutem in domino. Licet  
super omnibus statutis terrarum nostrarum sit dilligens adhibita  
discussio ut, iuxta veritatem negotiorum occurrentium, prout
  |  
  |