Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 171


VII 49

Quoniam a nobilibus traxistis originem, credimus vos diligere nobiles, et sic pro ipsis securius vobis
dirigimus preces nostras et specialiter pro nobili viro .., quem speciali fovemus affectu. Sane, sicut
audivimus, illud a terra dicti nobilis exigitur hiis diebus, quod nunquam hactenus fuit exactum.
Quapropter prudentiam vestram affectuose rogamus, quatenus super hoc ipsi non patiamini de
cetero aliquid inferri molestie, quin immo nostre intercessionis obtentu revocetis illatam.

VII 50

Licet G., lator presentium, apud vos commendaticiis litteris non credatur egere, utpote qui per vos
sperat aliis commendari, tamen, ut affectum exhibeam, quem habeo erga ipsum, ex habundanti eum
vestre amicitie propensius recommendo, affectuose rogans, quatenus sic precum mearum obtentu
recommendatum habeatis eundem, quod in recommendato monstretis, qualem erga recommendantem
habetis dilectionis affectum.

VII 51

Quidam propinqui presbyteri S. cari nostri incidisse dicuntur in bannum, ex quo trium librarum
tenentur ad penam. Porro, cum speret apud vos invenire remedium de intercessionis vestre subsidio,
supplicavit apud vos precum nostrarum interventione iuvari. Cum autem id opus pietatis esse credatur,
nobilitatem vestram affectuose rogamus, quatenus vel penam relaxetis predictam vel saltem in
parte, maxime cum non sit grave hoc nobis a persona vestra et consilio Anagnino donari.

VII 52

Cum dilectus in Christo .. speret de nostra intercessione favorem, paternitatem vestram rogamus,
quatenus sic in suis ablatis reditibus et aliis negotiis assistatis eidem, quod non fraudetur spe de
nostra intercessione concepta et opere sentiat, quod pro eo apud amicum intercedit amicus.

VII 53

Torna all'inizio