trahere conabantur; quorum unus erat de Parma et dicebatur
frater Bartholomeus Guísculus. De civitate mea hic erat, curialis
et spiritualis homo, sed magnus prolocutor et magnus Ioachita
et partem imperialem diligens. In conventu Capuano aliquando
guardianus fuit. In omnibus operibus suis velocissimus fuit. In
quodam generali capitulo Rome ultimum die clausit. In seculo
in gramatica rexit. In Ordine vero scribere, miniare, dictare et
multa alia facere scivit. In vita sua fecit monstra et in morte mirabilia
operatus est. Nam talia vidit in egressu anime, quod omnes
fratres qui presentes erant admirati sunt. Alius erat frater
Ghirardinus de Burgo Sancti Donini, qui in Sicilia creverat et
in gramatica rexerat, et erat morigeratus iuvenis, honestus et
bonus, hoc excepto, quod nimis fuit obstinatus in dictis Ioachym
et similiter proprie opinioni inseparabiliter adhesit. Hi duo sollicitabant
me ut scriptis abbatis Ioachim crederem et in eis studerem.
Habebant enim Expositionem Ioachim super Ieremiam
et multos alios libros. Et cum rex Francie tempore illo cum aliis
crucesignatis prepararet se ad transfretandum, isti subsannabant
et deridebant dicentes quod male cederet ei, si iret, sicut postea
demonstravit eventus; et ostendebant michi in Expositione
Ioachim super Ieremiam sic scriptum esse, et ideo expectandum
implendum. Et cum diceretur per totam Franciam in missa conventuali
qualibet die per totum annum psalmus: Deus, venerunt
gentes in hereditatem tuam et cet., isti similiter deridebant dicentes
«Oportet impleri Scripturam que dicit, Tren. III: Opposuisti
nubem tibi, ne transeat oratio. Nam rex Francie capietur et Gallici
debellabuntur et pestilentia multos assumet». Et facti sunt
isti duo exosi fratribus de Francia, qui dicebant quod in precedenti
passagio fuerant ista completa.
De fratre Mauricio, qui fecit Distinctiones ad predicandum.
Erat autem tunc temporis in conventu Pruvinensi frater
Mauricius lector, pulcher homo et nobilis et valde litteratus.
Nam in seculo semper studuerat Parisius et in Ordine VIII annis.
|
|