mortalium; tunc autem illuminabit Dominus abscondita  
tenebrarum, et manifestabit cogitationes  
cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo, quia id  
laudabitur et diligetur a proximo in proximo, quod,  
ne lateat, ab ipso illuminabitur Deo. 
10. LANFR.  Haec autem fratres , id est, superiora  
humilitatis verba, quibus me plantasse, Apollo rigasse.  
Sed nec plantantem nec rigantem aliquid  
esse dixi. Ideo, praetermissis caeteris, in me et Apollo  
transtuli, ut humilitatem in nobis discatis habere. 
11.  Supra quam . Supra scriptum est nullo modo  
pro doctoribus esse superbiendum, quia ipsi doctores,  
ministri tantum sunt; nec aliquid esse existimantur,  
ad comparationem ejus a quo et per quem  
incrementum datur. 
12.  Quis enim te discernit?  Quasi diceret: si a  
massa perditorum te doctor tuus discerneret, tolerabile  
forsitan esset, si pro eo superbires. Nunc  
vero minime; sed per eum discernit te Deus. 
13. AUGUST. ( epist.  46,  ad Valent. , t. II).  Quis enim  
te discernit?  Quod ideo dicit, quia de massa illius  
perditionis quae facta est ex Adam, non discernit  
hominem, ut eum faciat vas in honorem, non in  
contumeliam, nisi Deus. Sed quoniam homo carnalis  
et inaniter inflatus, cum audisset:  Quis enim te  
discernit?  posset respondere vel voce vel cogitatione  
et dicere: Discernit me fides mea, discernit  
me oratio mea, discernit me justitia mea, mox  
Apostolus occurrit cogitationibus ejus, et dixit:  Quid  
enim habes quod non accepisti?  
14. LANFR.  Quid autem habes?  Aliud genus arrogantiae 
amovere conatur, videlicet ne homo superbiat  
propter aliquam gratiam sibi collatam, putans eam se  
habere a se, ideo dicit: Quid autem habes, etc.? ac si dicat:  
si autem sis separatus a peccatis, ideo non  
debes gloriari; in nullo enim quod aliunde acceperis,  
debes gloriari. Separari a peccatis aliunde accepisti;  
nam quid habes quod non ab alio accepisti? nihil  
utique. Ergo, etc.
  |  
  |