Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 53


96 «Nusquam» inquit ille «minus quam ubi maxime
esse putatur. Legistis, ut opinor, quem olim Apollinis
oraculum felicem esse responderit. Nam, cum Giges,
rex Lydorum, qui sibi pre ceteris fortunatissimus
videbatur, Apollinem consuluisset, quis eo tempore 5
felix esset, contempsit oraculum regias opes atque apparatus
et Aglaum quendam Archadem, parvuli ruris
cultorem, qui metas agelli sui nunquam cupiditate
excesserat, felicem iudicavit. Repressit Apollo regis superbiam
et, qui se felicissimum omnium arbitrabatur, a 10
rustico agri cultore dei iudicio superatus est, qui nullum
regem, nullum imperatorem, nullum principem,
sed privatum quendam agricolam felicem iudicavit.
97 Ante Valerium Maximum reges multi, imperatores
nonnulli fuerant: nullum ex his, ne divum quidem 15
Augustum, posuit inter felices, sed unum tantum
privatum civem Romanum, Q. Metellum, ut nulla dubitatio
residere in nobis queat non in principibus, sed
in privatis viris aliquando felicitatem esse repertam.
Hanc et Lucianus in suo Menippo sententiam probat. 20
Menippus enim, cum adolescens legisset apud Homerum
Hesiodumque et alios poetas deorum bella, adulteria,
furta, rapinas, stupra aliaque eiuscemodi mala facinora,
credebat ea licita esse atque honesta, postquam
deorum exemplo atque auctoritate coroborarentur. 25
Deinde, adolescentiam egressus, cum audisset ea a legum
latoribus, tanquam inhonesta et turpia, suis sanctionibus
prohiberi, incertus animi utri rectius sentirent,
philosophos adiit, ut ab eis sciscitaretur quenam esset
vita optima. Sed, cum illos quoque conspiceret admodum 30
sibi ipsis dissentientes - nam hi voluptatem, hi
vacuitatem doloris, virtutem alii, quidam animi corporisque
et fortune bona vitam beatam efficere volunt –

Torna all'inizio