Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 256

Liber III


a parte totum: "Non te illa sanctissima limina, illae arae saceatissimae commovebant", quae partes templum universum repraesentant. Item, quum plura ab uno intelliguntur, ut: "Miles Romanorum victor extitit", id est milites Romanorum; vel unum a pluribus, ut: "Turbasti mea pectora", quum pectus unicum habeamus.
Abusio, sive gr-katacresis est, quae verbo simili et propinquo, pro certo et proprio abitutur, ut quum 'longum' consilium et 'breves' vires dicimus, quae impropria sunt. Nam metiri ea non possumus, sed tamen non inconcinne usurpamus.
Translatio, sive gr-metafora est quum verbum ex propria re in aliam per similitudinem quandam concinne perspicueque transfertur. Ea fit multis modis, quippe qua plenus sit quotidianus sermo. nos exempli gratia paucos subiiciemus. Obscoenitatis vitandae gratia, sic: "Eius mater quotidianis nuptiis delectatur". Ornandi gratia, sic: "Eloquentia, quae hactenus aruerat, tua industria revirescet". Rei ante oculos ponendae gratia, sic: "Hic tumultus sopitas hominum mentes expergefecit". Augendi gratia, sic: "Nullae opes famem istam tuam explere possent". Minuendi, sic: "Mihi fortuna coepit paululum aspirare". Caeteri modi usu et natura percipientur.
Permutatio est, quum tota oratio aliud dicit,

Torna all'inizio