Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 329


Secundo pueri sunt prohibendi a vino, et maxime illo
tempore quo lac sumunt: et hoc secundum Philosophum
propter aegritudines.De facili enim aegrotantur pueri et
efficiuntur male dispositi in corpore, si tempore quo ut
plurimum pascuntur lacte assuescant bibere vinum. immo
dicunt aliqui, quod si eo tempore ad vinum assuescant,
disponuntur ad lepram. Tertio pueri sunt assuescendi ad
frigora. unde Philosophus septimo Politi. ait, quod mox
expedit pueris parvis consuescere ad frigora. Assuescere
enim pueros ad frigora utile est ad duo. Primo ad sanitatem,
unde idem Philosophus ait, quod exercitium ad frigora
facit bonum habitudinem in pueris propter caliditatem
existentem in ipsis. Secundo exercitium ad frigora parvis pueris
utile est ad bellicas actiones. Nam frigus membra consolidat
et constringit; ita quod cum pervenerunt ad aetatem
debitam, aptiores sunt ad opera bellica, si a pueritia sint aliqualiter
exercitati ad frigora. unde idem Philosophus
ait, quod apud aliquas Barbaras nationes consuetudo est
in fluminibus frigidis balneare filios. ut eos fortiores reddant.
Attendendum est tamen, quod cum dicimus pueros
parvos assuescendos esse ad hoc vel ad illud, intelligendum
est moderate et gradatim, et ut requirit conditio personarum.
Quarto pueri sunt assuescendi ad convenientes, et
temperatos motus. Nam secundum Philosphum, motus
temperatus in pueris quatuor bona facit. Primo, quia reddit
corpora magis sana: moderatum enim exercitium in
quacunque aetate videtur ad sanitatem proficere. Secundo,
quia reddit corpora agibilia. Si enim a principio assuescant
pueri ad aliquales motus, sunt agiliores secundum
corpus, et vitant inertiam: nam nisi ad aliquales motus
assuescant, fiunt graves, pigri, et inertes. Tertio facit ad
augmentum. Nam eo ipso quod temperatum exercitium
iuvat ad digestionem ipsam, et facit ad bonam dispositionem
corporis, sequitur quod fit quoddam proficuum
ad augmentum. Nam cum augmentum fiat ex ipso alimento

Torna all'inizio