res suas et sortem de podio Arci inter fluvium Currensem et
Carbulanum: a primo latere tota ipsa cripta de casale de Iohanne
Fera, venientes in Aquam Vivam, et in fluvium Currensem, a
secundo latere fluvius Currensis, a tertio latere rivulus Carbulanus,
a quarto latere fluvius Sabinensis, et de ęcclesia Sancti Petri
in Albiano, et de aliis ęcclesiis sub se usque ubi coniungitur Carbulanus
cum Currense item, Theodora relicta Crescentii de
Octaviano cum Iohanne Cencio et Guidone filiis suis concessit
huic monasterio et domno Berardo abbati totum castellum Arci
cum octo casalibus, idest casalis Iohannis de Nazano, casalis Iohannis
de Rodulfo, casalis Crassi, casalis Lucii, casalis Iohannis de
Stepho, casalis de Paracaseo, casalis Crescentii Martino, casalis
Gattini seces rivum; et refutaverunt quisquid eis pertinebat de
castello Tribuco cum rocca sua; pro quibus receperunt prętium
denariorum suptilium papiensium argenti librarum .CXXXVI.
Crescentius igitur Octaviani filius invasit castellum huius monasterii
quod nominatur Tribucum, et monacho ibi invento nares
abstulit. et donec vixit in ipsa violentia permansit, et filios suos
in ea contumacia reliquit, ab introitu domni Leonis papę usque
ad introitum domni Nycolai papę. inter ea prędictus domnus
abbas quendam locum vocatum Arci, ad castrum ibi ędificandum,
iuste et legaliter acquisivit, propter quod pręfati viri magna
dolositate succensi ęquitare armata manu ceperunt super omnia
bona Sancte Marię, incendere ęcclesias et villas, arbores et vineas
incidere, homines occidere, et domno abbati insidias pręparare.
|
|