patrum qui nos precesserunt fieri institutionem nullus qui sacras
litteras uel mediocriter legit ignorat. Quae quanto in conspectu
Dei sanctorumque eius amplius sunt horrenda, tanto studiosius
uestris sunt sine aliqua dilatione iussionibus prohibenda, et nisi
prohibita corrigantur districtissima terroris uestri seueritate punienda.
Nullum enim Deo uel maius uel gratius munus offerre
potestis quam si diuina et humana debitis legibus gubernare studetis.
Memores igitur diuini iudicii quo de commisso uobis regno
racionem reddituri estis Deo episcopos et religiosos quosque uiros
in unum conuenire iubete, sacro eorum conuentui praesentiam
uestram cum uestris optimatibus exhibete, has prauas consuetudines
omnesque alias quae a sacris legibus improbantur a
regno uestro exterminare studete, quatinus rex regum et dominus
dominantium cum uiderit regiam maiestatem uestram preceptis
suis in omnibus esse subiectam, seruis quoque ac fidelibus suis
pro timore et amore eius mansuetam, inimicis diuinae religionis
diuino zelo infestam, ipse quoque uos uestrosque fideles clamantes
ad se propiciatus exaudiat, hostes conterat, pacemque uobis in hoc
seculo stabilem et in futuro uitam aeternam concedat.
11
Anno incarnationis dominicae millesimo septuagesimo quinto,
regnante glorioso Anglorum rege Willelmo, anno regni eius nono,
congregatum est Londoniae in aecclesia beati Pauli apostoli
concilium totius Anglicae regionis: episcoporum uidelicet abbatum
necnon et multarum religiosi ordinis personarum, iubente atque
eidem concilio presidente Lanfranco, sanctae Dorobernensis |
|