errans ratio iudicat bonum, peccatum non evitat; si autem non fiat, peccatum
incurritur: quia unus defectus bonitatis sufficit ad hoc quod aliquid dicatur
malum, sive desit bonitas quae est per accidens, secundum quod res apprehenditur
in ratione boni, sive bonitas quae est rei per se; sed si sit altera tantum,
scilicet quae est per accidens, non propter hoc erit actus bonus. Et ista solutio
accipitur ex verbis Philosophi in 6 Ethic., ubi quaeritur, utrum dicatur aliquis
incontinens ex hoc quod per passionem discedit a qualicumque ratione,
sive recta sive non recta, vel dicatur incontinens propter hoc quod discedat a
ratione recta; et solvit, quod dicitur incontinens per se et simpliciter propter
hoc quod discedit a ratione recta; sed dicitur per accidens incontinens ex hoc
quod discedit etiam a qualicumque ratione, sive recta sive non recta.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis illud quod ratio dictat, per se non sit
secundum legem Dei, sicut nec per se bonum; tamen per accidens est secundum
legem Dei, sicut et bonum, inquantum ratio apprehendit ipsum ut secundum
legem Dei et bonum: et ideo sequitur quod conscientia errans per accidens
obliget, et non per se.
Ad secundum dicendum, quod conscientia errans, quae dictat aliquid esse
faciendum, dictat illud esse faciendum sub aliqua ratione specialis boni, vel
quia pium videtur, vel aliquid huiusmodi; unde qui contra hanc conscientiam
facit, peccat; et peccatum illud opponitur virtuti sub cuius ratione ratio oppositum
dictabat.
Ad tertium dicendum, quod conscientia obligat non virtute propria, sed virtute
praecepti divini: non enim conscientia dictat aliquid esse faciendum hac ratione,
quia sibi videtur; sed hac ratione, quia a Deo praeceptum est; unde per
accidens ex virtute divini praecepti obligat, inquantum dictat hoc ut praeceptum
a Deo: et ideo dictamen conscientiae plus obligat quam praeceptum divinum,
in cuius virtute ligat; sicut patet, si praeceptum regis non perveniret ad
populum nisi mediante aliquo principe; si princeps diceret, hoc est praeceptum
a rege, quamvis non esset verum; dictum suum obligaret ut praeceptum regis;
ita quod contemptores mererentur poenam.
Ad quartum dicendum, quod ideo Deus non potest nos obligare ab peccatum
faciendum, quia non potest errare, ut iudicet hoc esse faciendum quod non est
faciendum; conscientia autem errare potest: et ideo non est simile.
Ad quintum dicendum, quod simpliciter nullus perplexus est, absolute loquendo;
sed quodam posito non est inconveniens, illo stante, aliquem perplexum
fore; sicut intentione mala stante, sive fiat actus debitus, qui est in praecepto,
sive non fiat, peccatum incurritur; similiter etiam stante erronea conscientia,
quidquid fiat, peccatum non vitatur. Sed potest homo conscientiam erroneam,
sicut et intentionem pravam, deponere; et ideo simpliciter non est perplexus.
|
|