Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 176


prope Veronam, multa Veronensium castra et villas dissipans.
E contra Veronenses cum maiori satis militum ac peditum
agmine se imperatori opposuerunt. At imperator considerans
paucos Teutonicos secum fore ac Lombardos tepide ad eius
venisse auxilium bellumque, si tunc fieret, dampnosum sibi
futurum existimans, cum toto agmine reversus est. Quo dolore
commotus in Alamaniam gratia congregandi maximum
Teutonicorum exercitum ire disposuit.
Ea vero tempestate quidam iudex de Sardinia de civitate
Herborea maxime opulentus ad maiorem dignitatem provehi
desiderans, ut regio solio decoraretur, ab imperatore cepit
implorare. Tandem principum ac non modice pecunie interventu
die Lune, que fuit tercia dies mensis Augusti, in ecclesia
sancti Syri de Papia ipsum imperator instituit regem Sardinie ;
ibique etiam imperatori fidelitatem iuravit,
Pisanis pro posse resistentibus et imperatorem, ne illum regem
constitueret, maxime rogantibus.

1



5




10




15

Torna all'inizio