Salimbene de Adam: Cronica

Pag 98


Gratiam fuit quidam Gregorius Romanus, qui parvo tempore
vixit, et mortuus est Mantue hereticus et maledictus. Quando
enim in infirmitate sua portaverunt ei corpus Domini, noluit
illud sumere, dicens quod nichil credebat de tali fide. Cum autem
interrogatus fuisset quare episcopatum receperat, dixit quod
propter divitias et honores; et sic obiit et non communicavit.
Post istum fuit episcopus magister Martinus, de Colurnio oriundus,
ex genere non satis claro. Post quem Bernardus de Vitio,
de quo supra memini me dixisse, sicut et de subsequentibus. Post
Bernardum fuit dominus Albertus de Sancto Vitale, nepos pape
Innocentii quarti. Postea canonice et concorditer et bene fuit
electus magister Iohannes de Domina Rifidha, archipresbiter
maioris ecclesie; et supervenit dominus Opiço Tripolitanus episcopus,
similiter nepos pape predicti et frater superioris Alberti,
et abstulit sibi, et adhuc vivit et tenet, ut qui tenet nunc teneat,
donec de medio fiat
. Et sumus hodie in anno MCCLXXXIII,
quo ista scribimus, in festo sancti Laurentii, in die Martis. Quid
amodo futurum sit de Parmensibus episcopis, Deus novit.
De parentela domini Ghiberti de Gente.
Igitur millesimo supraposito, scilicet CCXXXIII, dominus
Giliólus Domine Agnetis de Parma potestas fuit Reginus; quo
anno primo incepta fuit moneta Regii; et dominus Nicholaus
Reginus episcopus vivebat adhuc. Istum dominum Egidiolum
vidi, quia de eadem civitate eramus. Et quantum ad cognomen,
binomius fuit. Dictus est enim de Domina Agnéte vel a
matre vel ab uxore, eó quod valens domina fuerit, sicut quidam
pons, qui est Parme, appellatus fuit et dictus pons Domine Egidie
de Palude, eó quod fecerit eum fieri; quem modo Parmenses
melius faciunt, ut sit de muro et non de lignamine. Item dictus
est de Gente, pro eo quod, cum esset in ultramarinis partibus,
quando fiebat mentio de exercitibus in familiari colloquio, hoc
verbum frequenter dicebat: «Gens nostra ita fecit». Audivi hoc
a domino Ghirardo Rangóne de Mutina, qui fuit frater Minor.

Torna all'inizio