esse participem, vel persuasorem circumcisionis, ut  
pseudoapostoli. Vel ideo anathematizo, quia non  
suadeo, ut hominibus velim placere: et hoc sub  
interrogatione ita:  An quaero hominibus placere?  
22.  Notum enim vobis . Ad hoc respondet, quod  
superius dixit:  Non ab hominibus, neque per  
hominem . 
23.  Neque enim ego . Quasi diceret: Homo me  
non docuit, quia ego non didici ab homine. 
24.  Audistis enim . Exponit qualiter Evangelium  
acceperit per revelationem Jesu Christi. 
25. AMBROS.  Audistis enim . Dicendo de lege qualiter  
desudaverat, ostendit quoniam legem non sprevit,  
sed quod melius est cognovit et elegit. 
26.  Supra multos . Bene coaetaneos. Hoc enim  
majus si juvenibus vehementior videbatur. 
27. AUGUST. ( ibid. ).  Aemulator existens , id est,  
imitator traditionum, quae erant contrariae Ecclesiae.  
Lex enim spiritualis est; multa autem tradiderant  
dissolventes mandata Dei propter traditiones suas. 
28. LANFR.  Cum autem placuit . Probat quia non  
accepit Evangelium ab homine; nam neque post  
conversionem, nec ante conversionem. Ante conversionem  
non accepi ab homine, quia impugnabam  
illud quod audistis. Post conversionem non accepi,  
quia neque statim, quod est: non  acquievi , nec  post  
tres annos , nec post  quatuordecim ; post aliud tempus  
constat. Removet illas partes de quibus  
suspicabatur. 
29. AUGUST. ( ibid. ).  Cum autem placuit . Segregatus 
de utero matris quodammodo quisquis a carnalium  
parentum consuetudine caeca separatur.  
Acquiescit autem carni et sanguini quisquis carnalibus  
propinquis carnaliter suadentibus assentitur. 
30. AMBROS.  Non acquievi . Non dicit Apostolus:  
sed neque hominibus, sed: carni et sanguini; et  
dixit: statim non exposui; exposuit enim postea  
illis.
  |  
  |