quamvis se inde tunc non multum fore mestum demonstravit, 
tamen multum graviter suscepit; atque ultra, quam fari nec 
etiam cogitari possit, in pectus ipsius omniumque suorum 
fidelium ascendit. 
Interea igitur, dum hec in Longobardia a Longobardis sic 
agitabatur, Rainaldus, Colonie archiepiscopus electus et qui 
etiam imperatoris archicancellarius fuerat, atque Christianus 
imperatoris tunc cancellarius et comes Rubertus de Baxavilla 
atque comes Macharius et Braibenzones, qui multum 
erant fortissimi, aliique etiam principes Tuscie et ipsi cum 
eorum exercitu in Romania apud Toscolanum fuerant; 
videlicet, sicut in veritate mihi ab his, qui in ipso exercitu 
fuerant, relatum fuit, inter omnes Teutonicos atque Longobardos 
seu etiam Tuscios, qui in ipso exercitu apud Toscolanum 
tunc fuerant, non erant mille equites. Dux quoque Fredericus, 
regis quondam Conradi filius, homo pulcer, multum fortis et 
sapiens atque ingeniosus, et ipse cum suo exercitu in illis etiam 
partibus manebat, sed tamen tunc cum predicto archiepiscopo 
apud Toscolanum non fuerat.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |