Ad quartum dicendum, quod prophetia nullo modo potest esse virtus: neque
intellectualis, cum non perficiatur per eam operatio intellectus secundum
modum intellectui connaturalem: quia ea quae per prophetiam revelantur, non
possunt resolvi ad principia naturaliter cognita: neque est virtus theologica,
quia non habet Deum pro obiecto, sed res temporales: neque iterum actus intellectus
per prophetam a voluntate imperatur.
Ad quintum dicendum, quod fides habet exemplar in Deo quantum ad id quod
perfectionis in ipsa est, scilicet cognitionem et certitudinem, sed non quantum
ad id quod est imperfectionis: ex hoc enim non habet rationem virtutis.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod habitus multitudinem et unitatem
habet ex obiecto. Obiectum autem fidei est veritas prima, quae est simplex et
invariabilis. Et ideo in fide invenitur duplex unitas: ex hoc enim quod unum et
simplex est cui fides innititur, habitus fidei in habente non dividitur in plures
habitus: ex hoc autem quod veritas est, habet potentiam uniendi diversos
habentes fidem in similitudinem unius fidei, quae attenditur secundum idem
creditum: quia, sicut dicit Dionysius, veritas habet vim colligendi
et uniendi, e contrario error et ignorantia divisiva sunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod fides non est de aliquo temporali sicut de
obiecto; sed inquantum pertinet ad veritatem aeternam, quae est obiectum fidei,
sic cadit sub fide; sicut fides credit passionem, inquantum Deus passus est.
Ad secundum dicendum, quod spes et timor ad affectum pertinent, cuius proprium
obiectum est bonum et malum, inquantum huiusmodi: et ideo diversificantur
secundum differentiam boni et mali. Sed bonum et malum non differunt
in ratione veri. Et ideo fides, cuius obiectum est verum, non distinguitur ex hoc
quod aliquo modo est de bonis et malis.
Ad tertium dicendum, quod fides considerat omnia illa diversa sub una ratione,
scilicet secundum quod innituntur veritati primae: et ideo fides non diversificatur
penes ea, quamvis sint diversae scientiae de eis, quae ea considerant rationibus
propriis, quae diversae sunt.
|
|