Ad quartum dicendum, quod passiones cognitivarum virtutum sunt a rebus
secundum esse spirituale. Et quia secundum hoc esse non habent contraria
contrarietatem, ideo non causantur contrariae passiones ex contrariis in potentiis
cognitivis. Sed passiones appetitivae sunt ex rebus secundum suum esse
naturale: quia appetitus est de bono et malo, quae sunt in rebus, ut dicit
Philosophus in 6 Metaph.; et ideo cum secundum esse naturale contrarietatem
habeant, contrarias passiones causant.
Ad quintum dicendum, quod cum arduum sive difficile sit proprium obiectum
irascibilis, differentiae facientes oppositiones in passionibus irascibilis sunt difficile
facultatem superans, vel non superans; et utrumque est vel bonum vel
malum. Fiducia ergo, seu confidentia, importat motum irascibilis, in id quod
aestimatur ut facultatem non excedens, quod quidem specialiter circa bona
importat «spes», circa mala autem audacia, nisi quod «audacia» excessum
importat quandoque, unde in malum quandoque accipitur. Motus autem appetitus
in id quod aestimatur ut superans facultatem sive in bonum sive in malum,
est diffidentia. In bonum autem specialiter est «desperatio», in malum autem
«timor». Ira autem est passio composita ex audacia vel dolore, et spe, ut ex dictis
patere potest.
ARTICULUS 4
Utrum spes sit principalis passio, vel amor,
vel desiderium, vel audacia, vel poenitentia
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod spes non sit principalis passio. Amor enim vehementius affectionem
immutat quam spes; unde hominem extra se facit, ut dicit Dionysius,
4 cap. De div. nom. Sed amor non ponitur una de principalibus passionibus.
Ergo neque spes.
2. Praeterea, concupiscere est de futuro bono, sicut et spes. Sed concupiscentia,
vel desiderium, non ponitur passio principalis. Ergo nec spes.
3. Praeterea, denominatio semper fit a principaliori. Sed irascibilis denominatur
ab ira. Ergo est principalior spe, quae est in irascibili.
4. Praeterea, obiectum irascibilis est difficile et arduum. Sed audacia tendit in
arduum magis quam spes, vel non minus. Ergo audacia est magis principalis
quam spes.
5. Praeterea, sicut spes est de futuro, ita poenitentia est de praeterito. Sed praeteritum
est certius quam futurum. Cum ergo poenitentia non ponatur principalis
passio, nec spes principalis passio debet poni.
|
|